Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
364
Auctor ejus fnit Spakius quidam, natione Vestmannus. Qui cum varia®
sententias easque confuse ac obscure obtulisset, nec pro dignitate materias
satis-cante quædam dissertationi inseruisset, ausam dedit pluribus, tum ex ordine
Pro-fessorum tum ex Studiosa juventute, contradiccndi. Maxime frequens erat
auditorium. Novitas enim rei, ut fit, homines ad sui eontemplationcm alliciebat;
nam primuÄ tunc Prrcsidis officio perf ungeretur Arrhenius. Veirienti, tempore
quidem justo, vix loeus erat sedendi.
Aderant in primis Bilberg, Lundins et Schwede, qui dissertationem hanö
examinare ausi sunt ac eidem se opponere. A Bilbergio vapulavit Spakius.
quod male ac incompetenter allegaverit dicta quædam S. Scripturæ; a Lundio
quod confuse singula exposuerit; a Schwedio autem, quod super origine
Majes-tatis et imperii civilis non satis prudenter quædam tradiderit. Posteriores duo
verba fecere seria cum admonitione ad juventutem Academieam, ut sancte
sem-per ac reverenter loqueretur de Majestate, quam non pactis originem suam
de-bere, sed soli Deo immediate, ostendi posse ex S. S:a, ex L.L. patriis et Oonst.
regiis nec non saniorum omnium philosophorum scriptis pronuntiarunt.
Mirum autem erat, quod singulis, diuersam utut foventibus opinionem,
Præses et Respondens assensum præbuere, gratias agentes pro informatione.
Bilberg enim cum conteudebat Majestatem a Deo esse quoad essentiam, non
autem existentiam, in ejus partes ibant. Mox Lundio contra Bilberg Majestatem
non solum quoad essentiam sed etiam existentiam a Deo esse affirmanti, ii
quo-que assentiebantur. Tandem Schwedio, qui in aliquibus a Lundio discedebat.
cuncta concedebant.
Postremo Castovio facta est dicendi potestas. Qui haud circumspecte,.
contra monita Lundii et Schwedii mentionemque quam fecere mandati regii ad
Academiam nostram super rationem disputandi de Majestate etc., sustinuit
asse-rere, veram esse eam sententiam, qua adstruitur imperium non nisi ex pactis esse,
dein Regem non pius juris in civitate habere, quam singuli mortalium habent
in statu naturali; blasphemiamque in Deum esse aliter statucro hominesque
natura esse inæquales. Quæ fortasse vera omnia poterint esse, ejasmodi tamen
verbis non exprimenda. Verum hæc dicentem aliaque etiam plurima, quæ
offi-cere videbantur Sanctitati Majestatis, loqui vetuit Scliwedius nomine Decani
qui abfuit, ostenditque paueis impiaxn esse eam sententiam ac rationi contra
riam. Ita adorsus est Castovius oppositionem suam, ut crederes eum directe
Schwedii opinionem voluisse irnpugnare. AiThenius hæc omnia misit, quasi
ad eum non pertinuissent. Debuisset certa singula refutare, nam haud sufficit
dixisse, arbitror, pcriculosa esse quæ adferebantur. Sed excusandus est.
No-vit fortasse se haud parem fuisse tanto muneri.
Ceterum Respondentis sententia bona erat eademque cum Lundii et
Schwedii, si modo eorum per omnia bona dicenda. Sed nihilominus idem ei, quod
Sal-masio quondam, accidit optimam causarn male agenti.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>