Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
natura hominis sit, liberari, libertatem, scientiam veniamque
peccatorum obtinere Ecclesiaeque plane participem
fieri. Novam illam Baptismi adpellationern φωτισμον, quoe
apud Justinum primum invenitur, cum disciplina illa baptizando
tradenda is aperte conjungit, pra?tereaque postu¬
lat emendationem quandatn animi jam factum, si quis
possit benefieioruin, quae adferat Baptismus, particeps
fieri. In quo quam nihil ab iis abhorreat, quae Apostoli,
ut supra monstravimus, de Baptismo senserunt, plane
perspicitur.
Brevi autem integritas dootrinae commentis hominum
est inquinata. Supra memoravimus, conjunctionem quandam
cum Jesu eam esse, qua praecipue scriptores sacri
arbitrati sunt vim Baptismi declarari, qua de conjunctione
ita senserunt, ut eam existimarent vere spiritualem; sub
finem vero ejus, in qua describenda jam versamur, setatis,
gliscere jam coepit falsa quaedam de corporea quadam
conjunctione[1] opinio, aqua sacra illa quidein effecta,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>