Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
qua simul cum opinione alia exstitit de magica quadam
Baptismi vi ad peccata jam commissa tollenda, Hinc etiam
videntur plurimae illse ortse esse caerimoniae, quae exeunte
hac eadem aetate, maxime vero sub proxirna, ritum
Baptismi quasi oppresserunt.
Jam administralio Baptismi est ita existimari coepta,
ut judicaretur esse episcoporum jus quoddam praecipuum.
Ια Ep. Ignatii ad Smyrn. praescribitur, ut nemini, nisi
episcopo sit licitum Baptismum peragere. Erat autem
liierarchiae ratio nondum ita coinparata, ut aliquod discrimen
hoc in genere posset diligenter servari, quare apud
Tertullianum invenimus, ejus aetate sacerdotes etiam inferiorum
ordinum, iion tarnen sine epitcopi auctoritate, Ba¬
ptismum peregisse idemque tenuisse laicos quoque jus,
quo tarnen cum verecundia et modestia, nec fere, nisi ma¬
gna rerum coacti necessitate, deberent uti[1].
Ex locis iilis Irenaei, Tertulliani et Origenis pag. 9
et ίο adlatis patet, Baptismum infantum jam illo tempore
satis pervagatum fuisse. Quem frequenter peragi solitum
testatur ipse ille ardor, quo eum Tertullianus dissuadet.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>