Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Quod aulem usitatus erat, id magnnm partem effeeit com¬
munis illa de necessitate Baptismi opinio; solebat ejus defendendi
caussa citari Matth. XIX: i4, latissimaque subjici
vis praecepto illi Salvatoris de πασιν τοις ε&νεσιν docendis
baptizandisque: nulla aetas, nullus ordo judieetur a beneflciis
Baptismi accipiendis alienus, manifesta solum vitae
foeditas atque ejusmodi studia, quae idololatriam Gentilium
attingant, ab ecclesiae christianae et proinde a Baptismi
prohibeant societate[1].
Ex loco Apologi» majoris Justini Martyris supra citato
apparet certam quandam animorum praeparationem
ante baptizandum solitain fuisse. Memorat enim de eruditione
baptizandorum, de promissis vitae ad christiauam
doctrinam adcommodandae, de precibus jejuniisque, quorum
doctores quoque participes luerint, et in quibus ba~
ptizandi peccatorum antea commissorum veniam a Deo
petierint; eodemque fere modo Tertullianus[2] eorum
describit praeparationem, qui ejus aetate baptizabantur, et
alio quodam loco[3], ubi varios commemcrat ritus sacros,
qui, quamquam a scriptura Sacra non profecti, tamen,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>