- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
161

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

quacumque demum sub specie sese ostenderit. Quamquam in hoc
quidem generis complexu consideratus, non modo nullam admittere
generum inferiorum differentiam, verum etiam non nihil insaniae
impieta-tisque habere videtur. Sed quemadmodum alibi saepe non semper
ean-dem manere invenimus sententiam, cum partes singula propius
inspici-antur, ac cum res tota animo summatim objiciatur, ita hie quoque, re
paullo adcuratius considerata, videbimus, non modo plures esse hujus
philosophic species, verum etiam inter eas tantam intercedere
differential^ ut de quarundam cum religione convenientia vel pugna nihil
nisi post adcuratissimas disquisitiones esse statuendum confiteamur.

Ex ea enim, quam dedimus, pantheismi omnis definitione facile
patet, tria onmino esse, quae eum constituant, elementa, Deum,
mun-dum, nexumque eorum, identitatem. Quorum cum singula plures
admittant significationes, plures quoque oriantur necesse est
pantheismi species. Nam ut a mundo incipiamus, per quem complexum
phenomenorum omnium intelligimus, ex philosophiae historia quisque
fere cognitum habet, duplicem esse rationem, qua ejus natura
diver-sis temporibus & a diversis philosophis fuit considerata. Primum
enim ipsi tributa est absoluta natura & existentia, quae ratio ....

Hoatrfin» skrifter.

II

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0171.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free