- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
162

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De nexu rerum cum Deo ex ratione pantheismi positiones.

Praefatio.

Cum quaevis fere philosophiae forma varia semper sustinuit
ju-dicia, turn ea omnium maxime, quae nomine turn pantheismi turn
pantosophiae famosissima, deum causam rerum immanentem, non
transeuntem, esse statuit. Haec quidem judicibus suis jam li*
beram voluntatem funditus tollere, jam sola earn servare, jam cuivis
religioni obesse, jam ne christianae quidem officere visa est. Et,
quod mireris, fuerunt, qui dicerent, hunc esse scopulum, cui ratio
humana, suo tantum lumine ducta, necessario tandem impingat; ut
adeo haec esset falsa quidem et impia, sed genuina tamen et
propria mentis nostrae doctrina. Quod ut permirum atque parum
pro-babile nobis semper visum est, ita utrum recte, an secus doceatur,
maximopere quaerendum putavimus. Quis enim sustineat, rectam
rationem, nobilissimum dei donum, fontem impiae et insanae
sa-pientiae dici? Et quis perspiciat, qua tandem ratione mens haecce
insana meliorem quandam sapientiam agnoscat et intelligat ? —
Suspi-camur nos quidem, istam sententiam niti errore quodam, quo bene
sublato, alterutra ex parte corruat; quod tamen ut ex certis deni*
que argumentis adpareat, omninoque ut ex tanta sententiarum
ambi-guitate nos expediamus, totam hanc philosophandi rationem denuo
excutiendam atque examinandam esse existimamus.

Sed quum in hoc nodo difficillimo rite solvendo, nihil
prae-postere et inique agendum, primum omnino quaeratur oportet, quae
hujus philosophiae sit optima i. e. principiis suis maxime
consen-tiens forma; nam plures earn assumere constat. Xenophanes v. gr.
Plato, Spinoza, Leibnizius, Schellingius, aliique permulti, genere
quidem convenicntes, at formis prope ut nox diesque dissimiles fuerunt.
Cum itaque formarum tanta dissimilitudo sit, de formula vero com-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0172.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free