Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
muni generis nihil fere statui possit, par utique est, ut una quaedam
forma eligatur, quae pantosophiae personam jure sustineat, et de
qua judicium omne instituatur. Haec autem non alia facile esse
poterit, quam ea, quae propria hujus philosophiae principia, legibus
veritatis logicae non violatis, rite explicuerit. Ceterae, per minus
adcuratas disputationes ortae, tamquam admonitrices ad illam
inve-niendam adhibeantur quidem, in disquisitionem autem ipsae minime
vocandae sunt.
Jam ut haec forma tandem inveniatur, cum comparationem
op-timarum quarumque instituere maxime in promtu sit, nobis haec via
minus arrisit, quoniam nec brevitatem facile admittit, nec ad eum,
quem quaerimus, exitum necessario ducit; fieri enim potest, ut nulla
earum, quae in comparationem venerint, denique satisfaciat. Contra
vero altera via, qua consequentia per se ex pantosophiae principiis
explicantur, hoc habet commodi, ut et quodcumque parum cohaereat,
facilius animadverti possit, et indirecta ceterarum formarum censura
simul habeatur. Haec itaque nobis maxime placuit, et hanc
se-quendo ad earn pervenimus pantheismi speciem, cujus jam
proposi-tiones aliquot de nexu rerum cum deo speciminis gratia proferimus.
Quod autem ad operis nostri conficiendi rationem attinet, ad
morem geometrarum, definitionibus necessariis praemissis,
proposi-tiones distinximus, brevibus subjectis demonstrationibus, quarum ope
nexus earum cum principiis facilius conspiceretur. Quod utrum aliis
probandum videatur, non satis novimus; nos autem hoc genus
scri-bendi, loco adhibitum, non plane rejiciendum putaverimus. Habet, ut
sua incommoda, sic commoda, quae alibi frustra quaesieris; nam et
brevitatis studio favet, ubi res copiosa intra breve spatium cogenda
est, et ad certam rationem propositionum examinandam non parum
utilitatis et adjumenti affert.
Ceterum cum jam doctrinam hujus philosophiae de nexu rerum
cum deo publicae disputationis materiem facimus, ex iis ipsis quae
hue usque diximus, facile, ut speramus, intelligitur, nos nihil nisi
le-gitimam consecutionem propositionum ex positis principiis
propug-naturos esse.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>