- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
174

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

effectus aliquid significant. — Quocirca hanc disciplinam minime
sollicitant, qui philosophiae vitio vertunt, quod causam ostendere
non valeat, cur ex Ente absoluto infinita rerum multitudo
exstite-rit, et quidni aut sola pura et liquida identitas, aut potius omnino
nihil sit atque percipiatur. Docet enim ea, primum quidem de
Ente absoluto, id esse omnino, cum ipsi alioquin esse nequeamus
(XI: i), idque numquam exortum esse, quia hoc ipsi notioni ejus
repugnat (VI), quamobrem causam quaerenti, cur sit, aliud
respon-deri non possit, quam, esse Ens absolutum, quia est, et numquam
esse coepit. Deinde vero de modificationibus quoque Entis docet,
eas et esse, cum ipsi et natura sumus (conf. XI: i), et in divina
mente numquam exortas esse; forent enim productae aut ab Ente
absoluto, quod tempore non determinatur (VI), aut a semet ipsis,
adeoque prius essent, quam essent; quorum neutrum admittit.
Vindicai ea itaque philosophiam a postulatione, ut causam
indi-cet, cur res ex Ente absoluto exortae sint, nec aliud ei praecipit,
quam ut examinet, qualis res quaeque sit, i. e. quomodo Ens
absolutum in ea determinatum se manifestet (XI) seu quid deus eä
concipiat, seu quacumque tandem ratione hoc idem verbis
expri-mere placuerit. — Quod autem, servata identitate absoluta, Ens
infinitis modis modificatum esse possit, id quidem continuo, suam
ipsius mentem attente considerand^, quemque perspicere posse
docet ac postulat. Mens enim, ut docet pantosophus, quovis
temporis moinento multis modis est, et tamen in maxima hac
varietate semper eadem, serpperque ita in unaquaque notione sua
tota quanta, ut numquam sit inter eas divisa. Id unum ei [-proprium-] {+pro-
prium+} est, quod propter finitam suam percipiendi facultatem, non

plus, quam certam quandam notionum multitudinem claram i. e.
sibi praesentem habeat, quod idem in Deum non valet, cui, uti

omniscio, omnia aeque clara et praesentia sunt.

Cap. 3.

Ens absolutum positive determinatum.

XII.

Ens absolutum est absoluta substantia. Nam primum quidem
Ens absolutum est omnino, neque id minus certum, quam esse nos

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0184.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free