Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ipsos (XI: i); deinde vero in se est, quoniam ef est et in alio esse
nequit (III); et denique absolutum est ex ipsa notione sua. Haec
autem omnia substantiam absolutam constituunt (def. 8);
quam-obrem etc.
1. Quaevis substantia aut absoluta est, aut relativa; nam aut
sola absoluta qualitate determinata erit. aut absoluta et relativis
simul (Conf. Th. VIII: 2. IX: i. def. 8).
2. Quaevis substantia relativa est modificatio substantiae
abso-lutae, ac proinde etiam absoluta unitas interna seu identitas cum
certis quibusdam determinationibus. (Conf. def. 8. Th. XI et 5):
Quoniam omnes fere doctores pantheism i substantialitatem Enti
absoluto tanquam positivam qualitatem tribuerunt, nobis quoque
hoc idem faciendum visum est, quamquam, ne non satis recte
fiat, admodum veremur. Nam sive per earn intelligitur to esse,
tamquam oppositum rco agere, sive ro esse tamquam oppositum
too non esse, sive denique objectiva et a mente nostra
indepen-dens subsistentia, non nisi relativa tamen determinatio est, et ad
humanam mentem ejusque cognitionem potius quam ad
absolutum per se pertinet. Vidimus quoque supra (V. VIII: 2), re vera
non nisi unam esse Entis absoluti qualitatem, videlicet quae ipsum
Ens absolutum est (VIII), et quam infra proponemus. Credimus
autem philosophis, substantialitatem Entis absoluti
demonstranti-bus, idem fere propositum fuisse, quod theologis, cum
exsisten-tiam Dei argumentis probare conati sunt: voluerunt ostendere,
ideam hujus Entis non meram ideam subjectivam mentis humanae,
•sed veram et realem esse. Quamquam enim hoc ita certum est,
ut nihil natura sua sit prius aut certius, tamen homg, utpote ipse
Ens relativum, res relativas (tempore) prius, quam, per quod sunt,
absolutum, clare et distincte percipit; quamobrem argumentis quasi
ducendus est eo, ubi hoc quoque agnoscere cogatur. Cui usui
inservit demonstratio, quae in thesi posita est, substantialitatis
Entis absoluti; quam itaque melius adesse, quam abesse putamus.
Conf. Th. III. not.
XIII. ’
Relativis omnibus determinationibus ex mente human a
(abstractione) sublatis, mens absoluta superest. Nam quatenus mens humana
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>