- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
177

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

I. Ens absolutum est mens absolute libera; neque enim praeter
ipsam est aliquid, quod ullo modo earn deterniinet (VII). Atque
adeo absoluta conscientia sui et absoluta libertas re vera sunt idem,
nee nisi idealiter (in mente nostra) distinguuntur.

. 2. Absoluta substantia est mens absoluta, et contra mens ab-

soluta est substantia absoluta, quae item duae determinationes
realiter idem sunt, idemque ens absolutum (VIII. V: i). De ratione
sive causa distinctionis infra.

3. Praeter mentem absolutam ejusque modificationes nihil est
(conf. Th. VII et XI). Et proinde nec mens aliquid praeter se
ipsam, aut absolutam aut modificatam, percipit (VII).

Ea, quae in thesi proposita est, Entis absoluti c^ualitas, summa
et re vera sola absoluta est, imo vero (per Th. VIII) Ens ipsum
absolutum, unde philosophus, pantheisticam rationem sequens,
quidquid praeterea de eo praedicat, et quidquid omnino esse dicit,
certis quibusdam-additis determinationibus, derivare conatur.

Facile autem ostendunt, quae hucusque dicta sunt, quam parum
ex principiis, a summo hujus temporis philosopho positis, dicatur,
eum in systemate suo ab inanimi quodam absoluto proficisci, quod
non nisi progrediente constructione vitam et qualitates adipiscatur.
Quid sit mens inanimis non magis, ut putamus, intelligi potest,
quam quanam ratione id vita carere dicatur, quod ipsa vita est,
omnisque vitae fons atque origo. Sed id quidem jure quaeritur,
num idem ille satis darum effecerit, lectoribusque suis
inculcave-rit, quod utique diligenter observandum est, in philosophia
numquam construi Ens absolutum, sed tantum modificationes ejus,
quarum respectu per se non minus concipi potest constructio, seu
qualitatum expositio ab animatis ad inaminata regrediens, quam
ab inaminatis ad animata progrediens; quamquam ilia non facile
esse potest humanae mentis. Quae novissima orta est
philoso-phiae Schellingianae forma, in qua occurrit mira quaedam
distinc-tio inter deum, qualis tit principium sui et universi, et deum,
qualis ut hinc per relativas potentias seu creationes emergens
deus (proprio et eminenti sensu) est, non nihil suspicionis praebet,
ipsum auctorem ejus istam veritatem non satis claram atque veram
habuisse. Atque hinc factum crediderimus, quod ex principiis po-

BostrSme slender. 12

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0187.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free