Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
subjectum est alius cujusdam objecti (sive intemi sive extemi) Ens
relativum est (def. 4 et 6); sin vero omnes relativae deferminationes
ex ea removentur, superest subjectum, quod ipsum sibi objectum est,
seu Ens, in quo subjectum et objectum realiter sunt absolute idem,
i. e. superest mens absoluta (conf. def. 9).
Perceptio videlicet sui qualitas est, quae concipi potest, etsi
non plura Hntia simul concipiantur, h. e. qualitas absoluta. Ens
autem, non nisi absoluta qualitate determinatum Ens absolutum est.
Ceterum mentem absolutam non esse ipsam mentem humanam,
sed tantummodo basin quasi et radicem ejus, tarn facile
intelligi-tur, ut ne admonendum quidem videatur. Mens hominis relativa
est, ut per se patet, nihil autem relativum est absolutum. Neque
homo deum umquam percipit per immediatam intuitionem, sed
tantummodo per actum cogitationis, quo in sua ipsius mente ab
omnibus relativis et finitis determinationibus animum abstrahit.
Qui tarnen actus nullus esset, atque ad nihil positivi duceret, nisi
mens hominis modificatio seu idea esset mentis divinae, h. e. ipsa
haec mens cum certis quibusdam determinationibus, ut his
remo-vendis aditus ad mentem absolutam esset. — Haec est mentis
natura, ut in eam nihil ingredi possit, quod non hac ipsa natura ibi
positum sit. Quod demonstrare laborarunt plerique idealismi
transcendentalis sectatores. Ideae innatae, crassiori quidem sensu,
dudum explosae sunt, nec posthac alius quidam sensus iis reddi
potest, quam quod sint ideae seu notiones, quae menti necessario
exsistunt, quum certa quadam ratione se ipsam considerat.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>