- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
180

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

enim sola ilia determinatio idea vel notio esse potest, quippe cum
mera negatio est, qua nihil percipitur, aut concipitur, quod
contra notione semper fit; neque mens, utpote Ens sui conscium, et
praeterea nihil, aliud atque se ipsam et suas modificationes
per-cipit; est cnim nihil’extra vel praeter mentem sive absolutam sive
modificatam (conf. XIV: 3). Qui sibi persuaserint, per mentem
aliud atque notiones esse vel produci posse, videant, quomodo
philosophentur; arguments quidem certe cum illis frustra agitur.
Quibus autem huic contraria sententia probabilis quidem occurrat,
sed tamen fieri non posse videatur, ut ex mente derivari, vel per
mentem esse possint res ejusmodi, quae sensibus nostris
obver-santur, organicae, anorganicae, plantae, animalia etc. iis utique
satis fieri debet. — Quonam autem pacto ex suis principiis hoc
facere conetur, speciminis gratia in capite sequenti delineabimus.

XVII.

Substantiae omnes relativae — quas posthac item rerum nomine
adpellare licebit — ideae sunt mentis absolutav, et contra ideae
omnes mentis absolutae sunt res seu substantiae relativae. Est enim
res quaevis modificatio Entis absoluti i. e. substantiae (XII: 2. X)
seu mentis (XIV) absolutae, ac proinde etiam hujus idea (XVI).
Contra vero idea est modificatio mentis (XVI), seu substantiae (XII: 2)
absolutae, atque adeo res seu substantia relativa. Sed praeter
sub-stantiam ejusque modos nihil est (XIV: 2 et 3); quamobrem
substantiae etc.

1. Utcumque igitur libuerit, res, quatenus ad Deum referantur,
jam ut ideas seu ideales (id quod mens divina concipit), jam ut res
sive reales (id quod solum praeter Deum est), considerare licebit.
Deo quippe omnis haec oppositio nulla est, nisi res inter se
confe-rat; ipsi enim non minus Ens intelligens, quam coeca natura, est
aeterna mentis ejus idea, quamquam utramque diverso modo
conci-piat. Sic etiam in mente humana turn notio rei animatae, turn
notio rei inaminatae notiones sunt, et hoc respectu eaedem, tametsi,
inter se comparatae, sibi oppositae sunt ut vivens et non vivens.

2. At notiones, seu modificationes mentis relativae, quatenus
haec mens eas, ut suas, opponit ceteris rebus, ideales (sensu rela-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0190.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free