- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
183

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Dissertatio académica triplicem amphíboliam notionis legislationis
practicae in philosophia morum observandam adumbrans.

In notione legislations practicae non parum inesse ambiguitatis,
cum aliunde intelligere licet, turn ex iis reprehensionibus, quibus
speciosa illa disciplina morum, a principe philosophise criticae
in-stituta, exagitata est. Reprehenderunt enim hujus censores inter alia,
quod summa lex ejus ethica, ipsa inanis, quamcumque materiem sibi
subjici aeque pateretur, quodque summum legis constitutorem
fecis-set animum humanum, facultatem finitam & relativam, quo fieret,
ut & legi auctoritas & vitae securitas & religioni dignitas
derogare-tur. Praeterea vero nonnulli judicarunt, sollicitam ejus distinctionem
inter praxin absolutam & relativam seu technicam, utcumque in se
veram, tamen melius esse postulatam, quam explicatam; activitatem
enim mere formalem, materiá non nisi relativá subjectá, nec ipsam
relativitate vacare. Quae omnia si jure meritoque ei vitio data sunt,
quod quidem jam nemo dubitat, satis hinc, opinamur, patet, vocem
legislationis practicae non esse unius tantum significationis. Etenim
si notio legis formalis vitae minus satisfaciat, alia profecto & realis
desideratur, sique constitutio hujus relativa non satis auctoritatis
ha-beat, necessitas superioris & absolutae adparet; neque dubitari
potest, quin, cum alia conditione vitae sua non constet dignitas, etiam
discrimen inter praxin absolutam atque technicam, vere
vindican-dum sit.

Jam itaque cum notio legislationis practicae iis, quas diximus,
laboret amphiboliis, quarum observatio in philosophia morum non
possit non vehementer esse necessaria, cumque rationem earum
ex-ponere neque a nostro studiorum instituto alienum, neque per se
adeo difficile videatur; materiem aptam nos consecutos
existimavi-mus, in qua tractanda virium nostrarum periculum faceremus. Inve-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0193.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free