- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
182

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

finitarum exponit, ratio, qua fiat, doceri, et ita res ipsa positivo
modo probari possit. In capite sequenti nos obiter earn tangemus.

9. Atque adeo Deus motum, variationem etc. rerum non nisi
mediate, quatenus mentis finitae (cujuscumque generis, brutae aut
rationalis) ideam habet, percipit. Nam ista rerum per successionem
considerandarum ratio, et quae inde sequuntuc, determinationes sunt
ejusmodi mentis, et ad earn, tamquam finitam, constituendam
pertinent. At quatenus Deus res ut suas ideas concipit, aetemae ei sunt.

10. Hinc autem sequitur, cum Deum agere dicimus, ut per
hoc agere non liceat intelligere motum in spatio, aut mutationem
in tempore, aut transitum ab uno statu in alterum, sed ejusmodi
agere, quod ad motum et quietem absolute indifferens sit, nec in
ipso ullam mutationem efficiat. Cujus generis est to percipere seu
concipere, cum non aliud post aliud adprehendit, sed eadem objecta
usque intuetur, quale uno et altero exemplo in mentem humanani
cadit, v. gr. perceptione sui pyra (conscientia sui, relativis
determinationibus abstractione remotis), perceptione spatii vacui etc.

11. Quod si quaeritur, quomodo Deus agat in rebus creandis,
et quaenam ad eas sit ratio ejus, responsum petendum est ex
ana-logia mentis humanae, inprimis quatenus haec mens in notionibus
liberae fictivae phantasiae formandis versatur. Verum tamen haec
analogia non nisi ex parte obtinet; nam, ut jam saepius
significa-vimus, ideae Dei omnes aetemae sunt, cum contra creationes
hominis (ideae, notiones phantasiae) tempore determinantur.

Atque haec in genere de nexu rerum cum Deo ex principiis
pantheismi hie posuisse sufficiat; nam cetera, quae, ut tota haec
ratio clare perspiciatur, multa dici debeant, ob arctos limites
ope-ris omittere cogimur. Pertinet pars major eorum ad
construc-tionem seu explicationem rerum, cujus delineationem quidem in
capite sequenti speciminis gratia nos exhibebimus, quam autem
ulterius jam persequi et adumbrare non possumus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0192.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free