Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
relativa ultra dignitatem enunciatricis atque exsecutricis legis
abso-lutae in viribus sibi subjectis adscendit. Etenim si vis absoluta
omnia eo, quo supra diximus, modo complectitur atque constituit,
et si vis relativa conscia est ejus suique, haec illam legislatricem
universalem et absolutam agnoscat, necesse est, seque ei ita
subjec-tam reperiat, ut aut sit nihil, aut non nisi exsecutrix legis naturae
suae, ab illa constitutac. Sensu improprio dicatur legem statuere
viribus seu momentis, quorum sit unitas principiumque proximum;
re vera autem non nisi legem iis, si sui consciae sint, pronunciat
seu significat, eamque in iis exsequitur. Sensu absoluto nihil
constituit, sed ipsa cum ceteris viribus relativis constituta est. Neque
hanc suam naturam non profitetur ratio humana, de qua intelligenda
sunt ista omnia, quae hucusque de genere posuimus. Sentit ea
quidem, se vi, non sua sed divina, constituí, sentit, se veram legem
non ferre, sed legere seu intelligere et viribus suis inferioribus
edi-cere; sentit denique, se, nisi earn in íís exsequatur, esse nihilum,
immo vero perversum et detestabile aliquid in rerum natura. Atque
hic sensus tanto major, clariorque est, quanto clarius sentit Deum
modumque, quo cum eo conjuncta est. Neque umquam superiorem
dignitatem homo sibi arrogat, nisi forte callida et fallax reflexio
vocem religiosae rationis suppresserit; nec umquam superior ei
potest contingere, nisi ipsam divinam insanus velit. Habet ille hoc
proprium prae ceteris naturis, quas novimus, quod potest locum
suum in rerum natura cognoscere, eumque libere occupare vel
neg-ligere. Licet ei jura et dignitatem liberi civis in regno divino obti*
nere, legem divinam suam facere, ex eaque sola vivere, adeoque
eum inire vitae ordinem, in quo uno vera libertas et felicitas
repe-ritu*. Quo beneficio si uti nolit, non ille quidem in aliud regnum
profugit, aliud enim in rerum natura non datur; at ordine divino
subjugatur, servique conditionem induitur, ubi honores liberi civis
detrectat. Sed haec ulterius exponere ad eam philosophiae
regio-nem, in qua libertas humana tractatur, pertinet.
Significatis autem duabus amphiboliis legislationes practicae,
quarum erat altera in notione legis, altera in notione lationis sive
constitutions ejus, superest denique, ut tertiam et postremam, quae
in notione praxeos lateat, breviter exponamus. Quamquam enim
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>