Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
haec ceteris minus brevitatem admittit, quum nisi ex adcurate
ex-plicata natura hominis hujusque cum Deo conjunctione ratio ejus
non prorsus pateat, tamen, quum nemini non antea satis cognita sit,
licebit hie earn significatam potius, quam pertractatam dimittere.
Fuit enim discrimen actionum, quae ex absoluta, et actionum, quae
ex relativa cognitione fierent, jam inde a Platonis temporibus
cog-nitum, et magis minus feliciter vindicatum ; et jure fortasse dubitatur,
an possit ex ulla philosophandi ratione melius, quam ex illius,
vindican, quamquam ipsum non optimo successu in eo versatum fuisse
fatendum sit. Quod autem in inferiori rerum contemplandarum loco
effici possit, id praestitisse videtur criticae philosophiae parens, qui
admirabili acumine et singulari diligentia hoc ita disputavit, ut
post-hac numquam verendum sit, ne dignitas ideae practicae formâ
saltern diminuatur, si vel materia ejus minus absoluta, ut ab ipso
Kan-tio, conciperetur. Post tanti igitur viri labores nostra opera utique
non desideratur, et satis sane habuissemus ad ejus scripta lectorem
delegasse, nisi is suum secutus morem philosophandi, quod altera
quasi manu largitus esset, altera magna ex parte mox recepisset.
Constat enim eum rationi practicae non nisi formae habitum
digni-tatemque tribuisse, quo fieri necesse esset, cum nulla forma concipi
possit sine materia, quam ille relativam fecerat, ut idea practica
relativitatis labe, qua earn liberatam tantopere voluerat, nihilominus
inficeretur. Quod quoniam procul dubio est evitandum, faciendum
existimavimus, ut, quanam ratione hoc fieri possit, primis quasi lineis
designaremus.
Ex philosophia igitur theoretica, tarn quam demonstratum supra
jam sumsimus, vires seu naturas omnes a Deo principaliter
constituí, et esse ideas mentis hujus absolutae, in qua, uti principio
uni-tateque sua, omnes contineantur. Praeterea vero indidem hoc quo*
que novimus, eas non nisi relativis qualitatibus suis distinguí, i. e.
eas esse relativas, et determinationes suas habere alteram per
alteram in infinitum usque. Quod si haec ita sunt, sequitur etiam, ut
datà unâ, datae sint omnes — menti nimirum huic absolutae, quae
adeo revera omniscia est. Huic igitur, quae ipsa aeterna est, illae
etiam omnes aetemae sunt, eo sensu, quo aeternitas non explicatur
tiortrdms skrifter. 13
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>