- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
199

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

philosophia), sequitur, ut omnia relativa ab animo sint derivanda,
nec nisi per eum esse atque exsistere possint — sequitur, ut
con-scientia sui & libertas rerum sit essentia principiumque aeternum,
necessitate nihil nisi communitatem seu mutuum conflictum animo*
rum relativorum, quodque in unoquoque non unice ipsius actio sit,
significante. Itaque etsi nos a passivo ad activum, a multiplici ad
unitatem in describendo quasi regressi sumus, tamen hoc ipsam
animi essentiam non tangit, nec aliquid per se impedit, quominus
etiam contraria via procedatur. Penetralibus mentis melius, quam
hucusque fieri potuit, pervestigatis, fartasse non defuturi sunt, qui

hanc quoque viam non omnino intentatam relinquant.

\

Ut autem ad facultatem hominis practicàm & denique ad
discrimen praxeos absolutae et relativae propius perveniamus, primum
hoc observamus, notionem loi» agere, quatenus ad mentem
absolutam & aeternam referatur, nequaquam distinguí a notione rov Esse
& Toi^ßcire, sed distinctionem harum notionum deberi perceptioni
finitae et relativae, nec nisi per eam ortum habere ac
sigaificatio-nem. Quatenus autem disjunctio earum jam facta concipitur, agere
sensu latissimo refertur ad vim cujuscumque generis, significans
ex-plicationem momentorum ejus in tempore, sibique oppositum habens
ro esse, sub forma quietis seu aeternitatis (ratione temporis non
habita) consideratum. Sensu autem eminentiori de viribus sui
con-sciis usurpatur, quibus est principium agendi internum, ab ipsis
agen-tibus externo cuique oppositum; quae agere dicuntur, quatenus ex
hoc principio tamquam ex fonte actio emanasse cogitatur. Verum
neque tamen harum actiones omnes sunt generis ejusdem, sed aliae
theoreticae, aliae aestheticae, aliae denique practicae, quarum
ulti-mae, cum ambiguitate notionis praxeos adficiantur, nobis explicandae
imprimis propositae sunt. Quo muñere autem ut defungi possimus,
cetera quoque genera discernenda videntur.

Itaque cum diximus, notionem activitatis generalem significare
explicationem seu manifestationem momentorum vis alicujus sibi
succedentium, primum indicanda nobis objicitur ratio hujus
successions seu mutationis, ad quam etiam motum rerum in spatio
refe-rimus. Derivanda autem haec nobis videtur ex relativitate
finitio-neque rerum, cum nisi in relativis cogitari omnino nequeat. Vires

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0209.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free