Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
enim omnes universi i. e. momenta omnia vis absolutae sunt
relativa i. e. talia, ut alterum esse atque concipi.non possit, nisi per
alterum in infinitum usque. Quum igitur finita percipiendi facultas
omnia simul capere (clare percipere) non valet, necesse est, ut uno
clare percepto ad alterum transeat, nisi forte libera volúntate
qua-dantenus se retineat. Ut enim nullus ejusmodi transitus fieret, aut
totam universitatem eorum complecti deberet, aut nihil, partem enim
si absque transitu perciperet, rerum relativarum altera absque altera
percipi posset, quod répugnât. Itaque etiam nihil constans et
im-mutabile conspicitur in rebus hujusce mundi, quae sensibus, finitis
percipiendi facultatibus subjectae sunt, sed omnia ibi in immensum
temporis ac interitus abyssum aeque demerguntur. Sola ratio,
in-finitae ac omnia continentis mentis absolutae conscia, aetemitatem
tenet, in eaque omnia ipsumque adeo tempus considérât.
Percep-tioni autem deberi mutationem motumque rerum, cum aliunde et
certius demonstratur, tum vel inde conjici potest, quod res ^1 vires
anorgahicae, ea carentes, per se etiam minime mutantur. In iis
quippe activitate ita praevalens manifestatur passivitas, ut omnis fere
activitas et mutatio a lumine et viribus ôrganicis iis accedere
videa-tur. A lumine enim (communi vi perceptiva naturae) gravitati
reluctante proxime dividitur et conformatur moles materiae in diversa
corpora, quae in organismi formam quandam redacta deinde ab eodem
moventur, itåque in partibus suis adficiuntur, ut singulares
percep-tionum vires in iis exsistere possint. Quarum infimae sunt
vegeta-tivae, in quibus cyclus obtinet mutationum ex perceptione interna,
quae, cum sit finita, alias (alentes, alimenta) partim adprehendit
re-tinetque, partim transeundo ad novas excernit ; quorum alterum
magnitudinem seu facultatem ejus in quovis momento, alterum
fini-tam ejus naturam significat. Et quoniam heic libertad locus non
est, ultra usque in adprehendendo nititur, et quidem certa lege,
quam ipsa nequaquam mutare potest; qui nisus in organismis vis
vegetativa vel conformativa dicitur. Ceterum idem etiam in
anima-libus, omninoque in quacumque vi perceptiva finita obtinet, etsi aliis
nominibus, ut adpetitus, cupidinis, voluntatis &c. habetque in iis hoc
proprium, quod mutationem etiam loci seu motum (magis, minus)
liberum efficiat, quodque, cum satis ei fiat obsequio, sensus jucun-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>