Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
causis (tempore antecedentibus) cxoriri videntur, necessitas etiam in
iis prima esse, libertatique praevalere videtur. Finem autem eum
atque effectum habent, ut animus intus quasi colligat legatque, seu
libere in se suscipiat et cognoscat determinationes suas necessarias,
quod summo sensu tum consequitur, cum necessitate in libertatem
ac conscientiam sui translata, exsistentiam cum idea aeterna i. e.
cum vera essentia et natura conciliatam contuetur. Quamquam non
omnibus actionibus hoc est propositum, nec omnibus aeque
attingi-tur, ut mox videbimus. Quod autem deinde attinet ad functiones
practicas, hae totidem in partibus a theoreticis différant, quamvis et
ipsae a ratione aut intellectu suscipiuntur. Primum enim non
pro-ficiscuntur ab objectis tamquam causis et antecedentibus, sed ipsum
animum principium atque fontem sui agnoscunt. Deinde vero fiunt
ea directione, ut ab interno versus externa, cumque summae
dignitatis sunt, a ratione aeternoque versus naturam et exsistentiam
pro-grediantur, ita ut libertas in iis prima sit, necessitatique praevalere
videatur. Et denique iis omnibus propositum est, ut aut animi
re-lationes ad res externas aut harum etiam relationes inter se ita
mutent, ut externa référant internum, quod summo sensu effectum
tunc sistunt, cum libertas atque idea aeterna in necessitatem et
exsistentiam transiit, haecque adeo cum ilia consentiens atque
conci-liata percipitur. Concordiam enim secum.....................................
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>