Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dus insequatur, cum secus autem, taedium vel dolor. Quae omnia
ex iis, quae de notione atque natura animantis supra diximus,
fa-cillime explicantur.
Praeter vires autem organicas et animatas, causae item motus
ac mutationis, et quidem causae primariae, sunt animi, in quibus
de-mum inter actiones theoreticas, practicas atque aestheticas
distin-guitur. In brutis enim perceptiones re vera non significandae sunt
nomine cognitionis, quae turn demum oritur, cum ab externo
in-terno distincto, intuitiones sub notiones communes subsumuntur,
quod nisi in intelligentibus naturis fieri nequit. Quamobrem neque
in iis discemere licet actiones proprio sensu practicas atque
aestheticas, quippe quae cognitione ducuntur, nec sine ea esse omnino
possunt. Si autem jam quaerimus quid inter se simile, quid
dissi-mile habeant functiones animi intelligentis theoreticae, practicae
atque aestheticae, primum in eo conveniunt, quod perceptiones sunt
atque actiones latissima vocis significatione, quae per
manifestatio-nem momentorum vis cujuscumque agentis explicatur. Deinde vero
hoc etiam commune habent, quod in iis libertas et necessitas,
acti-vitas passivitasque inter se consociatae sunt; neque enim functiones
aestheticae, in quibus sola libertas dominari videtur, hinc plane
ex-cipiuntur. Et denique omnes suscipiuntur, ut pacem secum seu
con-centionem viriuin suarum consequatur animus, qui procul dubio nihil
susciperet, nisi hae quovis momento temporis propter relativam et
finitam naturam ejus conturbarentur. Quod autem cum usque ei
accidit, tota vita ejus abit in continuam pacificationem, ita ut non
male veteres felicitatem facilem fluxum vitae seu vitam a
discrepan-tia liberam adpellaverint. Ut autem in his conveniunt actiones
hominis, ita differunt turn initio, unde proficiscuntur, et directione, qua
fiunt, turn relativa ratione, qua libertatem, necessitatemque
con-junctas continent, turn denique fine suo atque effectu, per quem
communi desiderio animi satisfaciunt.
Etenim quod primum ad actiones theoreticas attinet,
suscipiuntur illae quidem a ratione aut intellectu; intuitiones enim sine hoc
caecae sunt, neque adeo cognoscitivae; sed ea fiunt directione, ut
a passivo ad activum, a natura versus rationem, ab exsistentia
versus aeternum procedatur; quapropter cum ab objectis tamquam
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>