- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
205

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

¿os

Itaque si Deus unus est absolute & omnibus numeris sui
sibi-que conscius, is etiam unus omnium mens. absoluta ac propria vocis
significatione, dicendus est. Ceterae autem naturae hoc nomen sensu
non nisi relativo i. e. magis minus proprio, obtinere poterunt,
videlicet prout similitudine magis minus prope ad ilium accesserint. Et
quoniam in his infinitam concipere licet graduum varietatem, vix
sine temeritate affirmabitur, aliquid repcriri in rerum natura, quod
vere nulla prorsus ex parte mens esse dicatur. Nam etsi multis in
rebus nullam nos animadvertimus vitam vel conscientiam sui, dum
eas non nisi sensibus consideramus, tamen, quum sensus nostri
ipsam rei veritatem non admodum adsequuntur, inde haud continuo
efficitur, ut conscientia sui in iis omnino desideretur. Certe ex quo
microscopiorum subsidio utimur, multa animata esse reperimus, quae
antea videbantur inanimata; & quid tum futurum esset, si grandior
quidam percipiendi modus ipsi menti nostrae contingeret? Fortasse
tunc facies rerum universa nobis non parum immutaretur.

Aphor. V.

Quidquid est sui conscium, vivit, & quidquid vivit, est
sui conscium. Conscientia sui & vita in genere unum
idemque sunt.

Ex quibus indiciis haec possint intelligi, non nisi* breviter jam
significabimus, eadem aliis modis & argumentis infra demonstraturi.
Primum igitur, si in vegetabilibus vitam quidem, non autem
conscientiam sui nos deprehendimus, vel potius deprehendere nobis
vi-demur, inde non sequitur, ut conscientia sui re vera in iis sit
prorsus nulla, sed tantum ut nobis certe.sit admodum imperfecta. Jam
autem vita eorum admodum imperfecta habebitur, si cum vita
vel hominis vel animantis cujusdam perfectioris comparatur;
qua-propter illud quidem non impedit, quominus altera aeque late patere
ac altera, eodemque gradu perfectionis ubique adesse existimetur. —
Tum autem ex gradu ac perfectione libertatis in motu & actione
veritatem ac perfectionem vitae in aliis semper & animadvertimus
& aestimamus; atque ex ipsa eadem mensura etiam veritatem ac
perfectionem conscientiae sui in iis metimur. Quae si quis animo satis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0215.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free