Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
perpenderit, sentiet profecto, nullam naturam esse viventem,
quatenus non sit sui conscia, quemadmodum nec ullam sui consciam,
quatenus non sit vivens. Inde autem sequitur, ut conscientia sui &
vita in genere unum idemque significent; nulla enim propositio recte
hoc modo convertitur, quin eadem re vera sint ejus subjectum &
pfaedicatum, quamqnam diversis expressa nominibus. — Denique
vero idem & alio probari potest indicio, quod tamen prae studio
brevitatis non nisi obiter tangimus. Etenim vivcre dicitur, non quod
movetur, sed quod ipsum se movet, & insuper sensu proprio ac
positivo est ipsum, ita ut hoc nomen non unice ad abstractionem a
ceteris significandam obtineat. Verum nihil hoc quidem sensu ipsum
recte dicitur, quin id eatenus sit sui conscium; nam hoc vocabulum
re vera conscientiam sui significat, nec nisi improprie & analogice
usurpatur, quoties ad res sui non conscias refertur. — Quae omnia
melius tamen intelligentur, explicitis notionibus verborum esse & essi’
sibi; de quibus separatim agendum erit in sequentibus.
Aphor. VI.
Omnis actio transiens, omnis motio & mutatio in
rerum universitate, ex vita vel potius ex rebus quibusdam
viventibus ultimo derivanda est.
Nam v. gr. machina dicitur quidem agere & moveri, non
dicitur autem vivere, idque propterea quod ipsa motionis & mutationis
suae causa non est atque principium. Iam autem si ea movetur
quidem, non autem a semet ipsa, ab alia quadam moveatur, necesse
est, natura, quae activitatem suam in illa & per illam non nisi
ex-plicet quasi ac manifestet, ideoque vi sua in ea quodammodo adsit
Tum vero si ñeque haec ipsa se moverit, de ea quoque eadem
prorsus, quae de machina illa, dicenda sunt, videlicet quod res
quae-dam alia motionis ac mutationis ejus sit causa. Atque hoc modo
usque erit progrediendum, donicum ad rem quandam viventem
per-ventum sit, ex qua tunc tota illa motuum ac mutationum series
denique derivetur ac dependeat. Quae, ut putamus, ad propositionem
nostram probandam sufficiunt. Ceterum nihil impedit, quominus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>