- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
209

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

i. e. ad modum, quo relative & imperfecte percipiuntur. Atque
hujus generis sunt motus rerum & mutationes.

His jam de vita & mente & conscientia sui positis, ad
percep-tionis notionem considerandam transituri sumus, quippe quae, ut
notio atque natura mentis adcuratius explicari possit, cognita &
determinata jam esse debeat.

Aphor. IX.

Quotiescumque mens dicitur percipere, id non nisi
unum idemque semper significat, videlicet illam modo aliquo
sibi consciam vel esse vel. fieri — posterius, si notio
temporis ac successions accesserit.

Quoniam vero haec notio, quae cum motu ac mutatione
co-haeret, significationem verbi percipiendi ipsam certa tantum sub
con-ditione adficit (Aphor. VII. VIII), haud necesse est, ut ullam ejus
hic habeamus rationem; quod pro sequentibus etiam observatum
velimus. Est itaque verbum, quod quaeritur, sensu non nisi
intransitivo ubique sumendum, ita ut idem fere significet ac esse
perci-pientem i. e. modo aliquo sui sibique conscium. Nam quod haec
ejus sit significado, facile patebit, si quis animo reputaverit,
neminem posse aut percipere, quin sit aliquo modo sibi conscius, aut
aliquo modo esse sibi conscium, quin id eatenus percipiat. Ceterum
vix admonendum videtur, quod nos verbum illud percipere non nisi
de mente hic usurpemus, quodque idem tenendum sit de iis
vocabu-lis, quae cum illo tamquam cum radice sua cohaereant, cujus sunt
generis perceptio, percipi, perceptum &c. Quae quidem, si non
referuntur ad mentem, quidquid significant, ad rem nostram non
pertinent. Neque tamen dubitamus, quin ceterae significationes
eorum ex ea, quae hujus est loci, tamquam ex mente atque ratione
sua dependeant; nam quidquid aeque de animo ac corpore dicitur,
id quum ad animum refertur, summam ac perfectissimam habet
significationem. Verum hujus rei quaestio, etsi ad penitiora naturae
ducens, in aliud tempus rejicienda est.

BostriSma skrifter. 14

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0219.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free