- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
210

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Verbum percipere vel ex usu communi modum ipsum,
quo mens sibi sit conscia, per se solum propius numquam
déterminât.

Id quidem adparet ex additis subinde determinationibus, vcluti
cogitatione, phantasia. sensibus, oculis &c. Quae si saepius
omit-tuntur, id fit propterea, quod ex contextu orationis intelligi tamen
possunt. At facile patet, iis numquam omnino fore opus, si per
ipsum verbum modus ille jam satis esset determinatus. Certe
ejus-modi non utimur determinationibus, quum mentem dicimus v. gr.
cogitare aut imaginari, quippe quia haec verba certam conscientiae
formam per se ipsa significant. Neque vero objicere hic attinet.
quod interdum dicimus, audire auribus, sentire sensibus, videre
oculis, & si quae alia ejusdem generis. Nam haec verba sentire, videre
&c. sensu metaphorico transferri soient etiam ad mentem
cogitan-tem & imaginantem; quod cum nonnumquam, ne fiat, praecautum
volumus, istiusmodi abutimur determinationibus — alias utique
su-pervacaneis. Ceterum ut verbis exprimatur conscientia perfecte
de-terminata, id etiam adponi debet, cujus mens sibi est conscia,
quod-que objecti nomine venire solet. Quod utrum aliud re vera sit,
quam ipse modus conscientiae determinatus, seu mentis perceptio,
infra prolixius quaerere instituemus.

Aphor. XI.

Percipi id dicitur, cujus mens sibi est conscia, &
quidem perfecte seu absolute percipi, si ea conscia sibi
est omnium illius determinationum.

Ut satis intelligatur, quo modo notiones verborum percipere ac
percipi inter se tum cohaereant tum différant, multa prius sunt
cog-noscenda, veluti natura mentis ac orationis, vis & relatio activitatis
ac passivitatis & c. Quae quoniam non hujus sunt loci, sufficiat
nobis jam significasse, quid sub istis verbis in genere cogitandum sit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0220.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free