Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ipsa, non alia quadam i. e. ut a ceteris omnibus diversa sit. Quae
omnia, si opus foret, innumerabilibus illustrari possent exemplis,
quorum tamen unum modo hie posuisse satis habebimus. V. gr.
circulus geometricus re vera est certa notio seu perceptio
intellects, nec quidquam praeterea; nam qui sensu ’ aut imaginatione
percipitur, illius imaginem tantum sive exemplum sensibile praebet,
neque de eo in scientia Geometriae quaeritur. Attamen nos istam
perceptionem modo circulum, modo notionem circuli dicimus,
prout earn diverso consideramus respectu, illud videlicit, si magis,
quaenam sit notio, hoc .autem, si magis, quod sit notio,
respici-mus. Semper enim, ut et antea significavimus, nomen id unum
sequitur, quod in re nominata maxime consideratur, quare, mutata
consideratione, ipsum quoque mutandum est.
Atque haec eadem similiter transferri possunt ad unamquamque
perceptionem, quippe quum nulla non sit subjecta legi huic
com-muni: nulla perceptio est sine percepto, et nihil percepti sine
percep-tione. Neque enim nisi unum quiddam idqjnque re ipsa constituunt.
Altera vero causa distinctionis illius, quam diximus, inter
perceptionem et rem perceptam, tota in oppositione
perceptio-num diversi generis posita est. Etenim ei, quod sensu
percipi-pimus, id opponere solemus, quod item vel imaginando percipimus
vel etiam cogitando; atque ut illud perceptum sive objectum, ita
hoc perceptionem illius objecti adpellamus. Quod tamen non
con-tinuo impedit, quominus oppositorum utrumque in ea sit mente,
quae sibi eorum est conscia, et quominus idcirco utrumque sit
mentis hujusce perceptio, quamvis generis diversi. Nam cogitatio
quidem sive notio verior et magis interna est perceptio, quam
phan-tasia seu imaginatio, quae rursus magis vera et interna est, quam
perceptio sensus sive sensatio. Haec enim postrema, cum plurimas
in se continet determinationes, imperfectissime etiam a mente nostra
finita percipitur, ita ut eorum, quae per earn solam mente teneamus.
minime nos nobis simus conscii. Quod quidem videre licet in pueris
infantibus, qui ejusmodi perceptionum solarum sunt compotes;
qui-bus nulla est inter perceptionem et rem perceptam distinctio, quae,
nisi explicita cogitatione aut certe imaginatione, non exsistit. Ut
autem perceptio quaeque minime est vera, perfecta et interna, ita
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>