Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
maxime percipitur ut aliquid verae perceptioni contrarium; atque ut
maxime est verae perceptioni contraria, ita maxime idealitatem suam,
ut ita dicamus, exuit, speciemque realitatis externae induit. Semper
enim quod imperfectius percipitur, magis minus contrarium esse
vi-detur ei, quod esse re vera reperitur, cum vere atque perfecte
percipitur. Quae cum* ita sint, concedimus quidem verum esse, ut res
sive realitates illae externae, quas sensu percipimus, aliae quaedam
sint atque perceptiones imaginations et intellectus; non autem hinc
sequi concedimus, ut re vera sint aliae atque perceptiones sensus
sive sensationes. Contrarium vel ex analogia perceptionum jure
summo colligere possumus; nam certe quod tantummodo cogitando
atque imaginando percipimus, nihil aliud est, nisi cogitatio atque
imaginatio; quare consentaneum est, id etiam quod sensu
percipia-mus, non esse, nisi sensationem.
Omnino autem, si vim ipsam notionum sequimur, satis per se
certum est atque perspicuum, res omnes, quae sensibus sunt
sub-jectae, in nostra mente et conscientia contineri, cum quidem earum
nobis nos sumus conscii; nam horum alterum idem prorsus atque
alterum significat. Quod autem in mente continetur, utcumque
ce-teroquin est determinatum, certe tamen re vera est forma
conscientiae sui et perceptio, etiamsi, dum et imperfecte percipitur, et cum
perfection comparatur, speciem magis minus contrarii obtineat.
Haec quamquam pluribus modis et argumentis infra evincere
conabimur, tamen etiam hoc loco nonnihil de iis significatum
volui-mus, quo sensus et ratio eorum, quae consequentur, facilius
in-telligi possint.
Diligentissime autem usquequaque est observandum, formas
conscientiae sui non dici perceptiones, si aliud quidquam in iis
respici-tur praetèr id, quod sint mentis cujusdam determinationes. Nam ita
quidem praeterea determinatae esse possunt, ut non tantum sint
cogitationes et imaginationes et sensationes, verum etiam volitiones
et cupiditates et actiones et, ut paucis dicamus, quaecumque in
re-rum natura reperiantur, quorum sibi mens quaedam sit conscia.
Perceptiones autem ita tandem recte dicuntur, si primum ut formae
conscientiae sui ad mentem referuntur, deinde hoc uno solum
respecta considerantur, susque deque habito, quid sint praeterea.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>