Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
modi videri, sed potius ei speciem magis minus contrariam obtinere.
Semper enim quod imperfectius percipitur, menti aliud esse videtur,
quam est re vera; et ut maxime percipitur imperfecte, ita et maxi*
me ei vertitur in contrarium. Quae v. gr. re vera sunt animata et
moventia, ea nobis sunt tanto magis inanimata et immota, quanto
minus animam et motum in iis animadvertimus. Idemque ex
infi-nitis aliis exemplis discere licet. Quamquam haec cuivis ita in
promptu sunt, ut vix admonitionem, nedum exempla desiderent.
Quae cum ita sint, eo jam provecta est nostra disputatio, ut
ostendere hoc loco possimus, quaenam sit vera vis et significatio
earum perceptionum, quae sunt formaliter imperfectae seu relativae.
Nempe hoc nos urgemus, eas esse perceptiones in se ipsis seu re
vera perfectas et absolutas, sed a mente quadam finita imperfectius
quodammodo perceptas, ideoque huic in aliquid ipsis magis minus
contrarii conversas. Etenim ex definitione perceptionis perfectae
sequitur, ut in huic opposita perceptione imperfecta non omnes de*
terminationes discemantur, sed aliquid certe contineatur, cujus sibi
mens quadam ex parte minus sit conscia. Quoniam vero nihil est
extra mentem, et nihil in ea praeter perceptiones, illae ipsae
de-terminationes minus perceptae re vera tamen sint perceptiones
ne-cesse est, etiamsi menti imperfectius eas percipienti aliter esse
vide-antur. Itaque hinc intelligimus, perceptionem quamque imperfectam
complexionem esse confusam perceptionum in sc ipsis verarum et
abso-lutarum, quae cum non, quales re vera sunt, percipiuntur, in elementum
potentiale abeunt perceptionis imperfectae. Scilicet quae hujus est
generis, ea duobus constat elementis, perceptionibus absolutis mentis
divinae, ut mox videbimus, et harum conscientia imperfection, quae
est mentis cujusdam finitae, quemadmodum saepius docuimus.
Atque, ut facile intelligitur, haec ita demum firmiter consistunt,
si verum est, nihil a mente percipi praeter perceptiones. Quod igitur,
quamquam et ante1) est a nobis declaratum et argumentis probatum,
tamen, quia maxima omnia eo nituntur, pluribus etiam confirmabitur
in libro secundo, ubi commodius fieri potent. Jam autem, ut exemplo
pateat, quanti ad rerum cognitionem sint momenti, quae de
perceptione relativa docuimus, duo hie ponere liceat consectaria, quae ex
iis sua sponte nascuntur.
I) V. p. p. 230 et seqq.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>