Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
nos homines nostro in .mundo nihil reperiamus, quod dignitate nos
superet. Excipienda forsan videatur mens absoluta, sed perperam;
nam hanc quoque nos non assequimur, nisi quatenus vere sumus
nostri ipsorum nobis conscii. Eatenus enim intelligimus, earn esse
in nobis, nosque vicissim in ea.
Cap. V.
De entium absolutorum inter se nexu et relatione.
Quum plura sint entia relativa, id quod nemo umquam
nega-verit, plura etiam sint entia absoluta, necesse est. Nam v. gr.
uni-cuique homini sua subesse debet aeterna notio in mente divina,
quae, ut vel hoc unum indicat, necessario est iy unitate multitudo
et in multitudine unitas.
Haec quidem ex disputatione superiori satis adparent, et
prae-terea adcuratissime pertractata sunt in Platonis Parmenide, ita ut
pro concessis haberi jam possint. Quaerendum autem hoc loco
nobis videtur, qua ratione entia absoluta inter se sint conjuncta, et
omnia denique in una mente infinita comprehensa, quoniam ad
no-tionem eorum plene concipiendam haec quaestio est necessaria.
Neque tamen, dum hoc unum agimus, nostrum est etiam docere,
quae et qualia de cetero entia ilia esse existimentur; id enim non
tantum a nostro proposito jam est alienum, sed etiam nobis
homi-nibus non admodum compertum; quippe quorum cognitio in rebus
nostris relativis maxime versetur.
Si igitur illud nobis conceditur, entia absoluta esse numero
plura, licebit utique ex universa eorum multitudine duo tantum
con-sideranda desumere, reliquis omnibus, quamdiu ilia sola
consideran-tur, per abstractionem pro nullis et nihilo habitis. Quod si feceri*
mus, primum hoc nobis constat, ista duo entia necessario aliquid
inter se habere commune; quoniam alioquin ne id quidem iis foret
commune, ut essent entia, id quod repugnat. Jam vero hinc
sequi-tur, id quod maximi est momenti, ut illud ipsum commune nihil
aliud sit nisi eorum alterum; nam si quid foret tertii, non duo
tantum, sed tria entia cogitarentur, quod hypothesi repugnaret. Quae
cum ita sint, primam hanc legem entium absolutorum esse inveni-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>