- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
290

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

quamquam non plane idem atque hoc, sed ita ut id tamen in se
contineat. Turn vero idem illud non tantum ens A, sed etiam ali*
quid praeterea in se habeat, necesse est; nam alioqui diversum non
foret ab ente B, cui hoc erat proprium, ut positive nisi per A non
determinaretur. Et quoniam hie plura entia quam tria non
habe-mus, sequitur, ut non tantum A, sed etiam B concipiendum sit in
ente C; de quo tres igitur enuntiari poterunt propositiones: C est
A, C est B et C est C. Ita vero ex hac tota argumentatione
alteram entium absolutorum legem obtinemus, si tria tantummodo sint
seu percipiantur, duo eorum necessario esse in tertio concipienda,
ct tanquam determinationes positivas seu momenta de eo affirmanda.

Atque haec pari et eodem modo usque persequi licet, si entia
sint quattuor, quinque etc., donee, omni multitudine eorum
exhau-sta, ’ ad id tandem perventum sit, in quo nihil non veri et absoluti
entis contineatur. Hoc igitur necessario ita est comparatum, ut,
dum se ipsum percipit i. e. dum sui sibi ipsius est conscius, cetera
etiam omnia simul percipiat, et tanquam essentiae suae momenta
ad se referat.

Ceterum ea, quam sic breviter declaravimus, entium
absolutorum inter se ratio et conjunctio alia non est, quam quae nomine
turn ordinis, turn harmoniae, turn organismi, turn systematis
signifi-catur. Etenim systematis ea vis est et sententia, ut perfecta sit
unitas in multitudine et multitudo in unitate; quod obtinet, si
unum-quodque inferius et minus determinatum in superius magisque
deter-minatum veluti recipiatur, et si hoc modo omnia usque sint
ordi-nata, ut denique in summa totius unitate comprehendantur,
hujusque sint determinationes positivae seu momenta. Cujusmodi systema
sensu absoluto in una est mente divina, in ceteris autem omnibus
sensu tantum relativo i. e. magis minus perfecto, prout hae magis
minus prope ad similem illius perfectionem accedunt. Itaque v. gr.
nostro in universo partim quidem ordo et concentus et pulchritudo,
partim vero perturbatio et discrepantia et turpitudo reperitur. Quo
magis autem divinum illud exemplar in eo adest expressum, eo
magis mens divina in eo est praesens et manifesta.

His ita jam disputatis, admonitio* una maximi momenti et
sin-gulari animi attentione dignissima hoc loco addenda videtur. Quam-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0300.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free