Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
quam, ut modo ostendimus, ens unumquodque minus determinatum
et hoc respectu imperfectius tanquam momentum seu det erm i nat io
inest et concipitur in unoquoque magis determinate, eoque nomine
perfection, id tamen haud pbstat, quominus et illud prius sit ens in
se, suaque ipsum gaudeat vita et essentia propria. Quod quidem ex
eo satis intelligitur, quod nihil in Deo vita caret ac conscientia sui,
quodque haec necessario Esse in se sibique i. e. libertatem seu
potestatem sui continet. Etenim entia absoluta sunt perceptiones
mentis divinae, quae ipsa sibi non foret absoluta et vi vens et libera,
nisi ejusmodi etiam ei essent suae perceptiones. Certe ita nos
ma-xime sumus imperfecti et vitae libertatisque expertes, ut maxime
perceptiones nostrae eadem laborant imperfectione. Atque ut ratio
illa entium, quam diximus, perfecte obtinet in mente divina, ita ejus
imaginem quandam cemere licet etiam in iis, quae nostra mente et
vita continentur. V. gr. notio numeri binarii in notionibus
numero-rum omnium sequentium cogitatur, estque adeo una earum
deter-minationum; attamen id minime impedit, quominus etiam per se et
notio et numerus sit aeque ac céterae. Eodemque modo in
exer-citu perfectissimae disciplinae et voluntas et actiones inferioris
cu-jusque momenta sunt voluntatis et activitatis superioris, quae plura
ejusmodi momenta complectitur; neque id tamen obstat, quominus
et cuique inferiori sua sit voluntas et activitas et libertas.
Plura de entium inter se relatione hoc loco non addimus,
quam-qam haec tanti est ad rerum cognitionem momenti, ut ex ea
intel-ligi possit ordinis ad summa et optima quaeque obtinenda
necessi-tas, itemque societatum, familiarum, civitatum causa, earumque ex
institutione divina deducta et deducenda origo etc.
Cap. VI.
De diversa entiutn absolutorutn perfectione materiali.
Hactenus quidem maxime de perfectione entium formali egimus;
super est, ut etiam nonnihil de perfectione eorum materiali
disse-ramus.
In capite superiori ostendimus, earn esse entium absolutorum
legem, ut ex duobus unum necessario concipiatur in altero, hujus-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>