Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
determinationes spatii et temporis et materiae et c ett., eo ipso
enun-tiamus, Eum non esse ens quoddam relativum et imperfectum.
Scilicet de Eo, qui omnia omnino in sua unitate conjungit, omnia
qui-dem sunt affirmanda, at non quatenus sunt relativa, sed tantum
quatenus sunt absoluta. Itaque dicere non licet, v. gr. Deum esse
hominem, si hujus natura relativa et imperfecta intelligitur; verum
dicere tamen licebit, Eum esse hominem, si intelligitur hujus aeterna
notio et veritas et mensura et vita etc. Hie quippe homo est
absoluta mentis divinae perceptio, i. e. mens haecce ipsa in certa
de-terminatione sua considerata. Contra ea iile est eadem notio,
qua-lis demum actu est sibi ipsi, per cetera omnia determinata et finita.
Ex quibus intelligi jam potest, quo sensu et jure Deus inde ab
Eleaticorum Philosophorum temporibus ens summum et
perfe^tissi-mum sit dictus, et quam non probandi sint ii, qui hoc nomen de
Eo praedicari noluerunt, quia, quid eo significetur, parum nobis sit
cognitum. Quamvis enim concedatur, oportet, perceptiones mentis
divinae nobis esse parum cognitas et perspectas, tamen id haud
im-pedire existimetur, quin et rationem earum universam et nexum
earum inter se et cum Deo, quod nostra intersit, mente assequamur.
Neque vero haec nostra cognitio parvi est facienda, quippe quum,
ea sublata, neque nosmet ipsos finemque nobis propositum, neque
rerum nostrarum naturam et rationem universam vere intelligeremus.
Etiam ad veram vim et naturam siderum cognoscendam nos parum
sufficimus; num vero propterea disciplina Astronomiae nihili est
du-cenda? Enimvero, ex ea discimus, motus siderum non sua carere
lege et ratione, quod ipsum item ad Deum cognoscendum nos
deducit.
Quod si ex iis, quae modo diximus, necesse est, ne duo
qui-dem entia absoluta ejusdem omnino esse perfectionis, et si porro
inde sequitur, ut nec duobus quidem hominibus eadem subsit aeterna
notio et mensura, id neminem prudentiorem offendere debet. Primum
enim haec sua cujusque mensuVa adeo longe superat earn, quam
actu attingimus, ut nemo umquam finibus ejus sese coercitum sit
sensurus. Deinde nemo sanus earn transscendere aut mutare magis
serio optaverit, quam serio optaverit, suam ipsius vitam absolute
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>