Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sequentibus perpetuo est retinendum. Et quoniam haec mens, ut
finita et relativa, ipso genere diversa est a mente absoluta, facile
intelligitur, earn universe determinandam esse praedicatis ejusmodi,
quae sint opposita iis, quibus haec vere cogitatur. Neque tamen
haec oppositio et diversitas est nisi relativa, quoniam opposita aliquid
habeant, oportet, commune, quod quidem hie ipsa est essentia
absoluta, quippe quum omne ens relativum nihil sit nisi ens absolu*
turn imperfectius quodammodo perceptum1). Nimirum ubique hoc
nos urgemus, nullam oppositionem re vera esse absolutam, sed
om-nem, ut ipsa ejus fert notio, relativam.
Quae quum ita sint, primum quidem hoc novimus, mentem
humanam et universitatem rerum, quae ejus dicantur, non absolutam
esse sed relativam2). Neque enim ea in se sola habet omnia, quae
Esse ejus constituunt, ideo quod mentem, quae sibi subsit, requirat
absolutam, neque est omnibus numeris perfecta, quum magis minus
imperfecte percipiat, quae modo perfecto a mente absoluta
percipi-untur. Est igitur mens humana oppositorum unitas, partim magis
ens absolutum, partim magis hujus contrarium referens; idemque
dicendum est et de toto et de partibus quibusque ejus universi,
quod ilia ut suum considérât. Omnino nihil quidquam in hoc
repe-ritur, quod non per suum demum oppositum sit et percipiatur, quale
re vera est.
Ita vero vix est, quod admoneamus, mentem humanam
uni-versam non esse absolute sed tantum relative viventem suique
con-sciam et liberam, quippe quum earn hoc quoque respectu menti
ab-solutae magis minus contrariam esse necesse sit*), Eademque de causa
ilia non est perfecta unitas in multitudine et multitudo in unitate
seu systema absolutum, sed ut in ea alia magis viventia sunt et sua
et libera, alia magis hôrum contraria, pari modo in ea alia sunt
magis juncta, apta et inter se congruentia, alia contra magis disjecta,
perturbata et inter se repugnantia. Scilicet forma mentis absolutae
est omnium determinationum ejus concentus et harmonia, eoque
menti finitae haec forma nisi imperfecte competere non potest4). In
mente autem humana esse vel contineri dicimus, quae ut spatio vel
certe tempore determinata ab ipsa percipiuntur.
j) P. a68, 2) P. 314. 3) P. «86. 4) P. 29**
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>