Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tota ut una consideratur, in quovis momento, quod est a centro seu
•media aetate remotius, ipsa minus mens vera est et perfecta, seu
minus sui conscia et libera et activa, contraque in quovis momento,
quod centro est propius. Et dum hanc vitae suae formam in
tempore explicat, fieri necesse est, ut, nisi quid fortuiti acciderit, primum
sensim et continue crescat et ad majorem sui perfectionem
perve-niat, donee suum quasi fastigium attigerit, et dcinde sensim ac
continue decrescat, quamquam, ut facile intelligitur, non pari et eodem
modo, quo creverit. Ut autem minime est perfecte vivens et
in-telligens seu mens, ita maxime est vitae expers et bruta seu
na-tura, et contra.
Quae quum ita sint, in quovis vitae suae momento homo illuc
quidem tendit ac movetur, ut se ex natura explicet ac transformet
in mentem; verum in tota vita hoc ita assequitur, ut per primam
partem magis magisque proficiat, per alteram magis magisque
de-ficiat. Idemque etiam intra has partes quodammodo evenit in
di-versis vitae ejus formis, quamquam in eo jam haud morabimur. Id
unum addimus, mentem humanam, si nihil nisi forma vitae ejus
temporalis respicitur, recte dici ex natura exsistere et ad naturam
re-dire; si autem ex vcritate sua consideratur, ipsa rectius dicitur
naturae causa efficiens, quippe quum haec re vera nihil sit nisi ipsius
forma inferior et imperfectior.
Cap. II.
De actuositate mentis humanae.
Mens humana non tantum est perpetuo vivens et percipiens,
quamquam vario veritatis ac perfectionis gradu, verum etiam
perpetuo mobilis et mutabilis et actuosa. Et quoniam hae proprietates
ita in ea adsunt conjunctae, ut numquam sit actuosa, quin item sit
percipiens, nec umquam percipiens, quin item sit actuosa, sequitur,
quod etiam atque etiam est considerandum, omnem ejus
perceptio-nem esse actionem, et contra omnem actionem perceptionem, ita ut
unumquodque vitae suae momentum nomen utrumque obtineat, prout
uno vel altero modo magis consideratur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>