Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sit conjuncta. Haec autem reflexio ob mentis humanae
imperfec-tionein duo continet momenta, quorum unum est positivum, et
re-flexio proprie ac speciatim dicitur, alterum negativum, quod per se
abstractio vocatur. lllud est, per quod mens transit ad certam
quandam perceptionem et functionem, quae tunc ei exsistere dicitur
seu ex potentiali fieri actualis; hoc autem est, per quod transit a
certa perceptione et functione, quae ita ei interit, seu ex actuali fit
potentialis. Facile autem patet, haec duo momenta ita in mente
finita cohaerere, ut alterum sine altero esse nequeat.
Verum enim vero etiam reflexio in specie alio sensu actuositas
abstrahens seu abstractio dicitur, videlicet si mens a perceptione
magis concreta et determinata ad aliam fertur, quae magis est
ab-stracta et indeterminata. Atque huic abstractioni opposita est
reflexio determinans seu determinatio, quod nomen obtinet, si
mens ordine contrario procedit.
Quae quum ita sint, tota mentis humanae vita actuosa continua
est reflexio, cujus objectum absolutum est mens divina et quod ea
continetur, ctiamsi mens nostra id actö non percipiat, quale est in
sc ipso, sed magis minus mutatum in contrarium.
Cap. III.
De facilitate hominis theoretica, practica et aesthctica.
Homini inest potentialis quacdam perfectio, quam ut actualem
sibi efficiat, omnibus et singulis suis functionibus enititur, quamquam
ut mens finita earn neque in tota vita sua tempofali neque in
singulis ejus momentis nisi relative assequitur.
Est autem haec perfectio ipsa hominis veritas et essentia, quam
eandem turn vim et naturam ejus aeternam, turn notionem ejus in
mente divina, turn denique veram mentem ejus seu rationem
dici-mus. Atque haec, quum sit vis hominis summa et aeterna, utique
oriri et effici non potest ab iis, quae in eo sunt inferiora et
tempo-ralia, neque eadem, quum nihil sit nisi forma vitae et conscicntiae
sui, aliud quidquam quaerere et expetere potest nisi se ipsam i. e.
suam ipsius conscientiam sui et actualitatem. Itaque haec ipsa est
turn vis et causa efficiens actuositatis omnis humanae primaria, turn
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>