- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
346

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

qui per Eum fit verae perfections felicitatisque suae particeps.
Ni-mirum ratio ubique est sui ipsius principium et finis, seu et causa
et efifectus, neque tantum ab homine quaeritur, sed etiam vicissim
hunc quaerit’). Ceterum hie amor minime est inane desiderium,
quo nihil efficitur, sed viva actuositas, qua semper aliquid obtinetur.
Nam et ipse jam est religio certum ad gradum actualis, et majorem
hujus actualitatem fructum sui habet atque effectum. Est autem
hie fructus major usque similitudo et unitas cum Deo, quae vita est
spiritualis et aeterna, itemque vera scientia et libertas et begtitudo.
Atque in hoc inest etiam semen incorruptibile, ex quo alia et
prae-stantior vitae forma progerminet2).

Cap. V.

De Sapientia et Virtute humana.

Si inter religionem, sapientiam et virtutem distinguitur, et si,
quod fieri solet, sapientia ad cognitionem, virtus ad actionem refer*
tur, haec distinctio utique ad mentem divinam et infinitam non
per-tinet. Nam quum sit mens absoluta omnino aeterna et immutabilis,
fieri non potest, ut ea in se sibique sit mobilis et actuosa, neque
adeo ut determinationes suas sensim explicet per seriem functionum,
quibus ad hunc vel ilium finem praecipue contendat3). Ita vero in
ea nulla concipi potest inter scientiam et actionem diversitas, sed
quae in ea est ratio seu religio et sapientia, eadem etiam est sua
virtus, quae idcirco non magis quam ilia a mente ipsa aeterna et
inimutabili diversta est4).

Neque tamen haec ita intelligi debent, ac si ex nostra senten*
tia mens absoluta nihil omnino agat aut efficiat, sed plane iners sit
atque otiosa. Quin potius ea est omnis actionis principium et finis,
ita ut, si ea non esset, nihil quidquam vel efficeretur vel moveretur.
Verum formam mentis actuosae ea non obtinet, nisi quoad
conside-ratur in mentibus finitis, in quibus ita fere vi sua adest et agit, ut

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0356.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free