Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sol calore suo in rebus, quas calefacit. Quamquam enim calor solis
ipsius usque est idem et immutatus, tamen v. gr. in corporibus
ter-renis et mutat et mutatur, quum haec sensim tantummodo eum
re-cipiant. Eodemque modo vis divina in Deo ipso non mutatur ac
variat, verum in mentibus tamen finitis motum et mutationem efficit,
quum in iis non tota simul fiat actualis. Scilicet quemadmodum
calor solis non est nisi sol ipse ut calefaciens, ita et vis divina non
est nisi Deus ipse ut causa efficiens — ut id, per quod aliquid est
et percipitur.
Sed ut ad propositum redeaKius, si in Deo non recte
discemi-tur inter religionem, sapientiam et virtutem, tota distinctio* earum
ad mentem finitam est referenda, et quidem ad mentem nostram
humanam, quae sola nobis est cognita. De qua igitur si quaerimus.
quomodo in ea istae notiones tum cohaereant tum different, de
re-ligione quidem hoc primum ex antecedentibus constat, earn esse
mentem humanam universam, quoad haec sit cum mente divina
unita hujusque unitatis sibi conscia. Turn vero hinc sequitur, in
ra-tione et religione humana, ut et in divina, etsi in hac modo aeterno,
nullam esse inter scientiam et actionem ejusmodi differentiam, ut
alterutra praeponderet aut praecipue respiciatur, quum quidem mens
aeque sit conscientia sui actuosa et actuositas sui conscia. Denique
hoc etiam patet, religioni non esse finem quendam particularem, ad
quem tendat, nec certum genus functionum, quibus se explicet; nam
et totum complectitur hominem, et sui ipsius est turn principium
turn finis. Quin potius in mente vere religiosa omnia proposita
to-tidem sunt momenta unius ejusdemque propositi et finis universi,
quae est religio. Quae omnia de sapientia et virtute similiter dici
non possunt, siquidem hae aliquo modo et a religione et inter se
differant, quamquam et harum utraque est mens ipsa humana sui
conscia pariter et actuosa. Omni enim^ generi actuositatis suus est
finis, ad quem functionibus suis tendit, et ex quo praecipue
deter-minatur; quamobrem et suus sit finis, oportet, iis generibus, quae
nomina sapientiae et virtutis adipiscuntur. De quorum igitur finibus
si quaeritur, ut notiones eorum determinentur. in eo omnes, quod
constat, consentiunt, sapientiam hominis ccrni maxime in rebus cog*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>