- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
352

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

facultas turn thcoretica turn practica explicat. Quae quum ita sint,
ex his utique id obtinemus, quod hie quaerimus, in homine esse
sa-pientiam, si sit religio principium et finis earum functionum ejus,
quae theoreticae dicuntur, virtutem vero, si eadem religio sit
principium et finis earum functionum ejus, quae practicae vocantur.
Ni-mirum mens et ratio humana tota quidem est una et eadem, ncc
quidquam nisi suam ipsius actualitatem quaerit ac efficit. Sed quum
aliis functionibus suis magis ad conscientiam sui et claritatem, aliis
magis ad libertatem et rerum conformationem contendit, modo
prae-cipue ut sapientia, modo praecipue ut virtus consideratur. Atque
hujus considerationis causa et significatio ex iis, quae in capite
ter-tio jam scripta sunt, intelligi potest.

His igitur ita propositis et, ni fallimur, probatis, ea nos
conse-cutos. esse existimamus, quae in hoc libro nobis fuerunt proposita,
ut notiones, de quibus quaesivimus, religionis, sapientiae ac virtutis
generatim determinarentur, earumque inter se nexus significaretur.
Neque enim consilium fuit ea hie explicare, quae persequenda sunt
iis in disciplinis, quibus notiones istae tanquam materia, quam
trac-tent, subjectae sunt. F*undamenta modo jacere voluimus, quibus ex
nostra quidem sententia ulterior explicatio earum superstruatur.
Ita-que in id operam praesertim contulimus, ut constaret, quae esset
mens et perceptio, quae mens divina et humana, quaeque harum
inter se ratio et conjunctio. Cetera consectariorum in modum
dc-lineasse magis, quam adumbrasse satis habuimus, adcuratiorem eorum
tractationem in aliud tempus rejicientes.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0362.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free