- Project Runeberg -  Bibelforskaren. Tidskrift för skrifttolkning och praktisk kristendom. / Tjugufemte årgången. 1908 /
232

(1907-1922) Author: Otto Ferdinand Myrberg, Johan August Ekman, Erik Stave
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

232 J. A. EKMAN

Porro, si non esset Deus neque esset vivus, Sanctus, benignus,
optimum quidque eorum, quae in orbe terrarum sunt, origine
careret, ex qua quale esset explicari posset. Neque ille, qui
generis humani unicus est, Jesus Christus, unde perfectam
absolutamque animi et morum sanctitatem sit assecutus, unde
amore integro et intimo affluxerit, ratio ulla reddi posset.
Immo vero, ignotus non est fons, e quo prorumpens aqua est
cognita. Quoque minus inquinatum est flumen, eo accuratius
perspectum licet habere fontem. Neque Deum solum cogita-
tione, qua possunt, amplectuntur, qui litteris sanctis dant ope-
ram, sed etiam omnia, quibus Deus quid vellet declaravit, qui-
busque Christus Dei consilia nobis aperuit, quae quidem latis-
sime patent et hominibus in tempora omnia summo sunt emolu-
mento et saluti. Accedunt sacrorum librorum interpretatio et
rerum ab ecclesia Christo gestarum cognitio. Quae omnia pro
exploratis haberi possunt eodem jure quo alia ab ingenio
humano diligentissime examinata. Itaque neque angustis finibus
concluditur theologia neque incertarum rerum tenebris et cali-
gine premitur.

Qua disciplina quae tractantur quo ampliora, quo elatiora,
quo subtiliora sunt, eo minores nobis ipsi videamur, eo magis
nos summittamus.

Certae igitur sunt et immobiles res ipsae, quae divinis
litteris continentur. Sed verba rerum maxime propria invenire
difficile est. Libri sacri popularibus utuntur verbis resque
saepe imaginum ambagibus significant magis quam demonstrant.
Quae quidem animos humanos Semper commovent et deleniunt
neque umquam, qua splendent, praestantia privabuntur. Quum
autem accuratius subtiliusque est agendum, quod humanae
menti semper necessarium videtur, suis quaeque aetas modis
sententiisque res exprimere conatur. Qua tamen in re magnam
hominum diversitatem dissensionemque cernere licet. Alii enim
verba et sententias, quibus usi sunt majores, superari non posse
credunt et suspectos eos habent, qui aptiora quaerunt. Alii
antiqua illa, quae parum intelligunt, atque adeo ipsa librorum
sacrorum verba omnino aspernantur, quumque nucum, ut ita
dicam, putamina praedura invenerint, nucleorum immemores

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 15:04:15 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bibelfor/1908/0258.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free