Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
VID TEOLOGIE DOKTORSPROMOTIONEN 190 7 233
totas nuces rejiciunt. Ejus vero, qui summos sanctarum litte-
rarum honores accepit, est neminem propter verba insolita aut
sententias primum aspicienti miras suspectum habere. Quum
rem cognoverit, tum judicato. Verbis posthabitis, spiritus probet
examinetque, utrum a Deo sint necne. Spiritus exquirat, utrum
summisse et pie vera investigent amoremque Dei ac sanctitatem
justitiamque spirent, an verba et res, a scriptura sacra et libris
ecclesiae nobis tradita, quae interdum a cultu atque humanitate
hujus temporis abesse videantur, fastidio superbo et incon-
sulto spernant, quid iis veri subsit incuriosi, reverentiamque et
amorem Dei pro nihilo ducentes. Neque theologiae doctori non
est cavendum, ne in errorem plane contrarium incidat. Ne igitur
cum vetere putamine nucleum quoque aeternae dignitatis rejiciat.
In Deo et rebus divinis, quae in omnem aeternitatem vivent,
constans sit. His temporibus, quibus summo est in discrimine
fides hominum, doctor divinarum litterarum e communi de Deo
rebusque divinis opinione optima quaeque eligat rebusque aeternis
discipulos et auditores imbuat. Numen Dei et virtutes Jesu Christi
illustret verborum et vitae probae testimonio, ut adducantur ho-
mines, ut apud Deum per Jesum Christum salutem et ad bene
justeque vivendum adjumenta certissima petant. Quod si fac-
tum erit, melius instituentur et ii, qui nucleum propter putamen
rejiciunt, et ii, qui putamen nolunt putamen esse fateri. Quum
autem docti inter se sive voce sive scriptis de rebus divinis
disserunt, valeat hoc Augustini: »In necessariis unitas, in dubiis
libertas, in omnibus Caritas».
Haec praefatus ad clementissimi regis mandatum more
recepto peragendum nunc transeo.
Ego, Ioannes Augustus Ekman, Ecclesiae Suiogothicae
archiepiscopus, Universitatis litterarum Upsaliensis procancella-
rius, legitime constitutus promotor, ipse theologiae doctor,
vos omnes, reverendi commilitones, propter doctrinae et
laborum merita, a rege nostro augustissimo nominatos, ratione
muneris et auctoritatis, qua polleo, Theologiae doctores nunc
creo, creatos renuntio, renuntiatos promoveo.
Jam huc ascendite, amici, ut testimonia et insignia novae
dignitatis vestrae e manu mea accipiatis.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>