Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
111
et post decessum dicti Aquini et matris sue
Ingel-berghis predicte . ex parte matris sue deuenit Regnum
Nor[wegie] ad dictum Magnum eo quod dictus
Aqui-nus sine masculis decessit, Et in regno Swecie
succes-sit dicto Erico patri suo eleccione secuta secundum
consuetudinem prescriptam, Ipse vero Magnus habuit
quemdam filium nomine Aquinum qui duxit in vxorem
dominam Margaretam Reginam modernam, cui pater
suus Magnus dimisit regnum Nor[wegie], et sic ibidem
regnauit, et ipse Magnus eius pater retinuit sibi
regnum Swecie et ibidem regnauit quousque iniuriose per
potenciam armorum per dictum Albertum filium dicte.
.b. cum assistencia suorum regnicolorum (!) eo quod eis
onerosus erat fuisset captiuatus quem detinuit in
cap-tiuitate per septennium, et vsurpauit idem Albertus sibi
regnum Swecie taliter qualiter, et sic regnauit ibidem
quousque idem Magnus . sic in captiuitate existens .
ces-sisset sibi regnum et deinde vsque ad tempus de quo
inferius dicetur. Rebus sic stantibus dictus Aquinus
Rex Nor[wegie] filius predicti Magni decessit cui
suc-cessit in ipso regno Nor[wegie] Olauus eius filius, quem
genuit ex dicta domina Margareta regina iure sanguinis,
post cuius mortem in vim . Senatus consulti Tertulliani
quo cauetur quod mater succedit filio, deficientibus
li-beris ipsius filii, et prefertur omnibus ipsius filii agnatis,
ipsa domina Margareta successit iure sanguinis
tam-quam proximior de iure ipsi Olauo filio suo, et
gau-debat regno totaliter vsque ad tempus infrascriptum.
Deinde orta contencione inter ipsam dominam
Margaretam tunc plene Reginam tam Dacie quam [-Nor[wegie]-] {+Nor-
[wegie]+} vt dictum est . et prefatum Albertum intrusum
in regno Swecie propter certa terras et castra in bello
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>