Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
112
campestri captiuatus fuit prefatus Albertus rex intrusus
per gentes ipsius domine Marg[arete] quem propter
periclitatem ipsa domina Margareta tenuit in
carceri-bus per simile septennium et quoadusque solueret lx
M marcarum puri argenti inträ certum terminum, aut
in defectum huius solucionis redderet eidem Margarete
possessionem castrorum et regni Swecie et presertim
principalis castri de Stokholmis ipsius regni Swecie,
quod in defectum solucionis predicte plene factum est,
et ipsa electa fuit libere in ipsius regni Reginam
tam-quam proximior, in vim dicti senatus consulti et ex
vi consuetudinis predicti, quia lilius suus Olauus fuit
proximior ad succedendum in ipso regno iure sanguinis,
cessante iure eligendi, Et sic ipsa domina Margareta
deuenit ad regnum Swecie firmissimo, ac legitimo iure.
Post que omnia prefata, domina Margareta in
vim dicti senatus consulti iure sanguinis in regno
Norwegie, Regina, ac in vim ipsius senatus consulti et
eleccionis inde secute de ipsa facte, ad regnum Swecie
eciam regina, cessit omne ius quod habuit in regno
Norwegie prout bene potuit simpliciter, ac eciam omne
ius quod habuit in dicto regno Swecio tam ex iure
sanguinis, in vim dictorum senatus consulti et
consuetudinis . quam ex iure eleccionis prefatorum (!) cessit
dicto domino Erico Regi moderno, post quam
ces-sionem admissus est ab omnibus Norwicis in regem
Nor[wegie] et electus et admissus per omnes Swecos
in Regem Swecie.
Taliter enim prescriptus Ericus deuenit ad hec
tria regna, secundum quod hucusque sum informatus,
et tale ius habet in ipsis regnis, Et cum et si fuero
de predictis plenius informatus plenius scribam.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>