Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
phetis, omnem divinationem et electiones dierum a Deo prohiberi,
quibas respondeo: Hac prohibitione non damnari artem ipsam,
quae apud Judaeos ita in usu prorsus non fuisset, sed artis
abusum. Judaei enim, gens supersticiosa, quod illis exprobrat in
Actis Stephanus, consideratis miris virtutibus Astrorum, ea cepit
colere et adorare, ut Sydus Dei Remphan et totam Coeli militiam,
ideoq. limitationem addit Moyses Deutr. IV. 19. Ne forte, inqvit,
elevatis oculis ad Coelum, videas solem et lunam et omnia astra
coeli et errore deceptus adores ea et colas, quae Dominus Deus
tuus creavit in ministeria cunctis gentibus, quae sub coelo sunt.
Ita Cap. XVII. 3 prohibentur adorare Solem et lunam et omnem
militiam coeli scilicet Astra. Et Cap. XVIII causa prohibitionis
indicatur, ne, inquam, a gentibus quarum terram possessuri erant,
reducerentur ad culturam creaturarum: Aliter enim a Domino
instituti erant. Nos quoq. in Christianismo sacra religione instituti,
scimus creaturas non colendas et adorandas, sed per Astrologiam
theologizatam astra ita aspicimus, ut per ea glorificetur Deus.
Miramur enim in Astris admirandam Dei providentiam, nam
minimam partem operum ejus videmus aut intelligimus. Syracid.
XLIU. Cogimur igitur ob mentis nostrae tenebras cum Psalmista
exclamare’: Quam magnifica et mirabilia sunt opera tua Domine,
omnia in sapientia fecisti. Non igitur abusus damnet artem, eo
quod Arabes ad multas nugas ea sunt abusi. Rei omnis bonae
multiplex potest esse abusus, non igitur damnanda et abjicienda.
Logica multi abutuntur, non ad investigandam et defendendam
veritatem, sed ad Sophisticen et deceptionem aliorum. Num igitur
ejicienda e Scholis? Vino, Zytho, tritico, vestibus, auro et
argento abutimur ad luxum, non igitur acquirenda aut possidenda?
Conceditur mihi forte in aeris mutationibus aliquid efficere astra,
at non in aliis in mundo eventibus, peste, annonae caritate, bello,
homicidiis, furto. Respondetur: ab Astris hoc causari non
absolute, et necessitate immutabili, sed secundum qvid, eventu con-"
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>