- Project Runeberg -  Bidrag till Kännedom af Finlands Natur och Folk, utgifna af Finska Vetenskaps-Societeten / Första Häftet /
124

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tingenti et mutabili. Pestem enim et morbos quod attinet,
cau-santar ab aére corrupto, aer vero aat ex causis particularibus, ut
ex motu erronum per signa et illorum configurationibus cum fixis;
aut ex universalibus, ut conjunctionibus magnis superiorum,
Cometis, Ecclipsibus. Ex his universalibus reliqui quoq. eventus
praedicuntur, non quod astra liberae voluntatis hominem cogant ad hoc
vel illud, afficiant tamen hominum temperamenta, et quodammodo
stimulant ad illud, ad quod a natura inclinantur, ut Mars
Chole-ricos ad iram, Saturnus melancolicos ad invidiam, Mars cum
Venere salaces ad libidinem, Jupiter Sanguineos, ad laetitiam et
religiositatem. Potest igitur homo, non tam animalis et brutalis quam
rationalis et spiritualis, sive renatus, affectibus resistere, eosque
precibus et studio refrenare. In homine, quod Romanorum VII
conqueritur Dominus Apostolus, semper est pugna carnis et
spiritus, sive affectuum et rationis, sed homini concessit Deus liberum
arbitrium eligendi, atq. ob eam rem legem et verbum suum
homini, ut vitae regulam praescripsit, ad quam ut vitam nostram
dirigamus, per preces, Spiritus Sanctus est ’author. Quin etiam
inter Ethnicos praestantes multi disciplina, studio et corporis
castigatione, natnras suas mutarunt, et quasi regenerarunt,
repugnando affectibus et inclinationi naturali, quod testatur Cicero in
libro de Fato, de Stilphone Megarensi, et Socrate Atheniensi.
Damno idcirco illud fatum Stoicum, quod Deum alligat ad Causas
secundas, secundum illud:

»Fala regunt homines, certa stant omnia lege.«

Cui opponimus Astrologorum illud tritum: fata inclinant, sed non
necessitant. Ptolomaeus ait, Astrologorum decreta non esse
praetoria, Et devotissime scripsit Philippus Melanchton:

Non Deus est Numen Parcarum carcere clausum
Quale putabatur Stoicus esse Deus;

Ipse potest Solis cursus inhibere volantes,

Jpse velut Scopulos flumina stare jubet.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 15:41:03 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bkfnf/1/0132.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free