Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Nr. 6. 1563. 5. Okt. 99
;
2
ibique omnia experiri et tentare, ut nihil penitus intentatum
esse videatur, quod ad acceptas iniurias vindicandas et ad sus
ceptæ huius mutuæ bellicæ societatis offitium pertinere quis
existimet, donec etiam, quantum Deus et fortunæ eventus pa
cietur, ea qua dictum est ratione omnia ad optatum desidera
tumque fmem in Svetia aut per victoriam aut per viam trans
actionis perducantur. Denique pro se quisque in istius tam
immanis et truculenti hostis, regis Svecorum, pernitiem ac de
trimentum et internetionem illarum utræque maiestates regiæ
sunt facturæ, ut omnino Dei benefitio intelligat et experiatur
Svecus se injuste et sine ulla legitima causa utriusque regiæ
maiestatis personas ad hoc certamen provocasse.
3. Ad hæc, si civitates 1 in Estoniæ ducatu, quæ olim ma
gistrorum Livoniæ aut Ordinis fuerunt, nunc vero a rege Sve
tiæ ferociter et violenter contra omne jus et æquitatem occu
pantur, nempe Weissensteina, Padis, Pernovia et arx civitasque
Revaliensis cum omnibus attinentiis, aut etiam aliæ Svedicæ in
Livonia munitiones deditionem omnino facere nollent atque ita
longiore obsidione opus esset, vult regia Poloniæ maiestas pro
prns suis sumptibus et impensis, quanto citius eius rei dabitur
facultas et occasio, eas omnes eliberare, neque prius ab incepto
desistere, nisi prius Dei omnipotentis auxilio adjutorioque re
rum fuerit potita. Quod si vero ipsa belli ratio per utranque
regiam maiestatem ad eum, uti dictum est, modum constituta
perduci non potuerit,* et si alter alterius ope extra ordinem
indigebit, turn demum capto ex re et occasione aut tempore
consilio utræque illarum maiestates rebus communibus deesse
non debebunt, sed eas fideliter candideque et syncere, quemad
modum confæderatos et consociatos et amicissimos principes
decet, pro rei exigentia et necessitate promovere tuerique et de
fendere et eliberare pecuniaque ac sumptibus et copiis mutuis
juvare erunt obstricti; quæ omnia ad rationem temporum et
occasionum tum et ad rei ipsius necessitatem et oportunitatem
accommodari debebunt et tenebuntur.
4. Non debebunt autem neque volent utraque Poloniæ
scilicet et Daniæ maiestates, domini nostri clementissimi, altera
1D. tilføjer derefter: et arces. »D. tilføjer derefter: in medium.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>