Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Nr. 6. 1563. 5. Okt. 107
atque sperant regiam Daniæ maiestatem, quantum omnino pos
sibile erit, illa omnia penitus facturam, quæ ad regis Christiani
eiusque amicissimi consanguinei et charissimi fratris offitium
et debitum atque adeo amorem et amicitiam quivis pertinere
posse existimet aut credat.
17. Quæ omnia et singula nos supra memorati commis
sarii, quæcunque hisce in literis præsentibus de verbo ad ver
bum scripta sunt et compræhensa, nomine et authoritate earum
maiestatum serenissimarum, in illarum omnibus punctis, clau
sulis conditionibusque et articulis approbamus, confirmamus
ratificamusque præsentibus literis nostris, vigore mandatorum
in hac parte a serenissimis et potentissimis principibus et regi
bus dominis, dominis nostris clementissimis, concessorum, quo
rum tenorem de verbo ad verbum subjecimus.
Herefter følge Sendebudenes Faldmagter: Kong Sigismund Augusts
dateret: Vilna 13. Juni 1563. Kong Frederik II’s dateret: Elfsborg 5.
Sept. 1563.
18. Nos suprascripti commissarii sanctissime quoque spon
denms et bona ac optima fide promittimus serenissimas utras
que regias maiestates, dominos nostros clementissimos, literis
suis authenticis omnia hæc ratificaturas, confirmaturas et ap
probaturas ac sigillis regnorum suorum munituras et obsigna
turas manibusque suis propriis regiis subscripturas esse; hoc
etiam adjecto et specialiter expresso, quod cum eiusmodi literæ
ab illarum serenissimis regiis maiestatibus fuerint hoc pacto
confirmatæ et approbatæ, tune debebunt eiusmodi 1 literæ An
clam, oppidum in Pomerania, per fidedignas personas utrinque
ad diem trium regum proxime venturum mitti, ibique alter ab
altero acceptas et redditås literas, domum ad suos reges rever
tens, debebit reportare et referre.
In quorum omnium fidem et evidentius testimonium nos
præfati commissarii literas hasce nostras propriis sigillis muni
vimus et obsignavimus, tum et manibus nostris subscripsimus.
1 D: illæ.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>