- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
637

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

637
Nr. 31. 1583. 22. Juni.
constituimus, consentimus, fide ac verbo nostro regio recipimus
ac promittimus, nos, dum et serenitas ipsius et nos quoque in
vivis erimus — quod utrinque diu feliciter futurum esse et spe
ramus et toto animo optamus — Anglicis mercatoribus præ
dictæ societatis clementissime permissuros esse adeoque vigore
harum concedere ac permittere, ut per totum istud mare sep
tentrionale versus Moscoviam ad sinum et portum Divi Nicolai
tuto navigare, ire, redire, tempestatibus etiam aliave violentiori
causa coacti utraque tam Norvagica quam Islandica littora su
bire, in quibuscunque eorundem littorum portubus, etiam pri
oribus Angliæ Daniæque regum pactis prohibitis, naves suas
applicare, pro commodo suo in iis subsistere, oportuno etiam
suo tempore inde sine omni impedimento solutis anchoris rece
dere possint ac debeant. Hoc tamen reservato, ne sine speciali
nostra licentia in portubus Norvagicis vel Islandicis antea pro
hibitis ulla ratione negotientur et mercaturam exerceant, neve
subditis nostris dictorum locorum ulla re contra hospitalitatis
jura molesti sint ac ab omni maleficio prorsus abstineant.
2. E contra vero, ne benevolentiæ erga serenitatem ipsius
studium officiumque hoc nostrum nobis fraudi sit, neve hæc
navigatio exemplo aliis exteris nationibus unquam serviat, con
ventum quoque ac constitutum est, ut dicta societas mercato
rum Anglicorum in recognitionem hujus concessionis nostræ
centum nobiles rosatos pendente concessionis seu privilegii hu
jus nostri termino quotannis nobis dependant eosque primo
vere proxime sequentis millesimi quingentesimi octuagesimi
quarti anni prima vice atque sic deinceps singulis annis cum
primis Anglicis navibus in Oresundum nostrum appellentibus
telonariis nostris exolvi curent.
3. Quod si quando vero fieret, ut cum Mosco hostiles ini
micitiæ nobis intercedérent vel etiam ad apertum bellum deve
niendum esset, tum prætextu vel sub specie hujus navigationis
seu negotiationis permissæ non erit licitum mercatoribus ullas
res ad bellicum apparatum servientes ad Moscum deportare.
Qui contra fecerint, ipsorum et naves et reliqua bona omnia
ut caduca et quæ in commissum ipso facto ceciderint confisca
buntur.
4-. Atque hæc pacta inviolate sancteque observabuntur
utrinque, dum in vivis erimus, ab obitu vero alterutrius no

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0649.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free