Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
658 1585. 28. Febr. Nr. 32.
profiteri atque exercere illis licebit et conscientiæ suæ libertate
plane gaudebunt.
5. Generosus Johannes Behr, serenissimi Daniæ regis in
arce Piltensi præfectus et primarius istius districtus incola, in
pacata bonorum suorum possessione vigore inscriptionum et
legitime obtentorum privilegiorum suorum 3 retineri ac conser
vari debebit. In cujus rei securitatem serenissimus Poloniæ
rex dictarum inscriptionum et privilegiorum suorum diplomate,
majestatis ipsius sigillo munito, authoritate et consensu senato
rum suorum pro more adhibito, confirmationem ipsi dabit. Cui
quoque 1, quod fidelem hucusque serenissimo Daniæ regi se
præstiterit, plane fraudi non erit, sed serenissimus Poloniæ
rex 2 obliterata omni offensa 2 sua eum dementia et gratia pro
sequetur. 3 Ille vero vicissim vel ipse, si bona ista sua posside
bit, vel per alium, cui pro rerum suarum necessitate ac statu
ea possidenda tradiderit, eidem regiæ 3 majestati debitam et
fideli vasallo et subdito dignam fidem atque subjectionem præ
stare tenebitur.
6. Eadem ratione cæterorum quoque nobilium et subdito
rum jura et privilegia de bonis suis, justo titulo hucusque
possessis, ipsis et ipsorum hæredibus non tam tempore huj us
serenissimi regis quam omnium ejus successorum et ordinum
regni atque etiam aliorum dominorum, ad quos diocæsis ista
successu temporis quocunque jure pervenire posset, salva esse,
conservari atque a serenissimo Poloniæ rege 4 regnique ordini
bus 4 confirmari debebunt, qui pari erga eandem regiam maje
statem fide atque subjectione obstringentur. Si quis quid vel
emptionis vel hypotecæ aut pignoris titulo possideat, sine legi
tima juris cognitione de facto ea possessione minime deturbari,
sed in ea tantisper retineri et conservari debebit, dum legitima
de jure fiat cognitio. Et si quis vel precium vel mutuum in
bona aliqua a se expensum solutum et numeratum esse docue
1 1 K opr.: quorum confirmationem serenissimus rex Poloniæ illi non
denegabit, retineri et conservari debebit et . . . — L har: diplomate majesta
tis ipsius, autoritate et consensu senatorum suorum accedente, confirmationem
ipsi dabit. 2 2 Tilføjet iK. 3 3K: Is vero eidem regiæ. 4 4 Tilføjet
i K. — L har: rege, autoritate et consensu senatorum suorum accedente.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>