- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Femte Bind. 1651-1664 /
403

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

403
Nr. 23. 1661. 13. Febr,
atque percipiant, regem Magnæ Britanniæ minime permissurum,
ut rex Daniæ etc. ullo modo infestetur vel regnorum atque do
miniorum parte aliqua privetur vel quovis modo opprimatur,
quantum id dictus rex Magnæ Britanniæ omnibus armis ac
viribus suis impedire atque avertere poterit.
5. Concordatum quoque est, quod neuter prædictorum re
gum alterius inimicos seu rebelles in regnis vel provinciis suis
recipiet aut tolerabit, dummodo inimicos ejus aut rebelles esse
resciverit. Et si forte aliqva tapeta, peristromata, aulæa, pic
turæ vel supellectiles cujuscunque generis vel lapides pretiosi,
clenodia, monilia, gemmæ vel alia quæcunque bona mobilia, ad
regem Magnæ Britanniæ spectantia, penes regem Daniæ et Nor
vegiæ aut aliquem subditorum suorum jam nunc sunt aut de
futuro reperientur, protinus restituantur et transmittantur ad
regem Magnæ Britanniæ aut tradantur iis, quos Sua Majestas
ad ea recipienda deputaverit. Item quod si qui eorum, qui rei
sunt illius nefandi parricidii in regem Carolum primum, beatis
simæ memoriæ, admissi ac legitime de eodem scelere attincti,
condemnati vel convicti, vel jam sunt in dominiis regis Daniæ
et Norvegiæ, vel postea illuc advenient, statim quam primum
regi Daniæ vel aliquibus officiariis suis innotuerit vel relatum
fuerit, prehensi in custodiam dentur, et vincti in Angliam re
mittantur vel in eorum manus tradantur, quos dictus rex Magnæ
Britanniæ iis custodiendis domique revehendis præfecerit.
6. Utriusque regis subditis liberum erit, alterius regna, pro
vincias, emporia, portus et flumina cum mercibus suis tam
terra quam rnari adire ibique versari ac negotiari, dummodo
consueta vectigalia solvant, salva tamen utriusque regis superiori
tate ac jure in regnis, provinciis, principatibus, atque territoriis
respective suis.
7. Item conventum, concordatum et conclusum est, quod
subditi serenissimi Magnæ Britanniæ regis ad portus prohibitos,
quorum in præcedentibus foederibus mentio lit, absque speciali
licentia regis Daniæ et Norvegiæ petita et obtenta nullatenus
accedant, nisi evidens maris periculum aut tempestatum impul
sus accedere vel intrare coégerit, ubi tune minime ipsis merean
disare licebit.
8. Item conventum, concordatum et conclusum est, quod
si aliquem in alterius regis littora naufragium facere contingat,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:59 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/5/0415.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free