Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
514 1663. 24. Juli/3. Aug. Nr. 29.
commodum inferant, neque hoc ab aliis, quantum in ipsis erit,
fieri consentiant aut patiantur; sed vero amore et infucato af
fectu sese mutuo complectentur, alterque alterius ut et subdito
rum utilitatem, bona et commoda pro virili promovere, damna
autem, læsiones et injurias facto, consiliis et omnibus viribus
ab iisdem avertere contendet et annitetur.
2. Quod si alteruter prædictorum regum quidquam agi,
peti aut tractari resciverit, quod in alterius damnum aut præju
dicium vergere possit, tune ille rex, cui hoc notum fuerit, alteri
regi idipsum quam primum indicare et, quantum in se erit,
totis viribus reprimere atque impedire tenebitur.
3. Consequenter etiam regum neuter in conventiones ullas,
traetatus, paeta aut foedera consentiet, quæ alteri præjudicio
esse possint. Sed si quid ejusmodi in damnum aut detrimen
tum alterius vergens a quopiam proponi contingat, is, cui faeta
erit propositio, e vestigio alterum ea de re certiorem faciet ne
que interea quidquam altero rege et confoederato non consen
tiente aget aut concludet.
4. Speciatim vero uterque rex sese firmiter obstringit, se
non solum cum foederato sno indissolubile foedus et sinceram
amicitiam inviolabiliter conservaturum omnibusque pactis et
foederibus cum quibuscunque potestatibus, rebuspublicis et
principibus posthae ineundis eundem inclusurum, verum etiam
operam daturum, ut omnes illi et singuli, cum quibus aliquid
ab una aut altera parte traetandum aut concludendum erit, suo
confoederato nullo officii genere desint, sed rerum et negotio
rum suorum benevolam rationem habeant iisdemque, quantum
fieri poterit, studeant faveantque.
5. Conventum etiam est, quod regum neuter alterius rebel-
Jes aut majestatis damnatos, si quosdam tales esse resciverit, in
regna, provincias et principatus vel ditiones suas recipiet neque
in iisdem tolerabit.
6. Obstringit præterea sese uterque regum saneteque polli
cetur alterum alterius inimicis et hostibus, si isti fuerint aggres
sores, nihil omnino subsidii bellici, quoeumque demum id no
mine seu prætextu fiat, unquam daturum aut concessurum
neque permissurum, ut a subditis suis, cujuscumque hi status et
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>