Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1665—75 (Traités da Danemark et de la Norvège 1665—75) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
326 1670. 11. Juli. Nr. 17.
que subditos nostros pertinere, eisque solis propriam esse, jam
vero mercibus, quæ schedula, quam a nostris vectigalium offi
cialibus secum habet, continentur, et ad subditos nostros aut
ali os neutrarum partium homines vere et realiter tantum spec
tant, onustam de portu . . . iter immediate destinasse, indeque
in alia loca, ubi commode cum ejusmodi mercibus non prohibi
tis vel ad neutram belligerantium partem pertinentibus, nego
tiari vel etiam vecturam adinvenire poterit, cursum directuram,
quod cum prædictus . . . subditus noster scripto asseveraverit,
et sub navis merciumque fisco nostro addicendarum publica
tione se vera protulisse juramento affirmaverit, eundem cum
præfata navi hisce salvi conductus nostri literis muniendum
censuimus. Proinde ab omnibus terrarum mariumque potestati
bus, regibus, principibus, rebus publicis ac liberis civitatibus in
primis vero a partibus bello hoc tempore se lacessentibus ea
rumque ducibus, thalassiarchis, generalibus, officialibus, navium
portuumque præfectis, capitaneis, instructoribus aliisque omni
bus, quibus custodia aliqua maris aut portus commissa est, qui
buscunque navem hane navigando obviam venire, quorumque
in classes et naves forte incidere aut in portubus morari conti
gerit, respective amice, benevole et clementer requirimus, ut ra
tione fæderum et amicitiæ, quæ nobis cum unoquoque rege vel
republica intercedit, dietum navarchum cum navi . . . personis,
rebus ac mereimoniis omnibus illi impositis non solum libere
ac absque ulla molestia, detentione aut impedimento quoeunque
iter suum prosequi permittant, sed etiam eidem tanquam nostro
subdito, si opus fuerit, omnia humanitatis officia exhibeant, ea
dem vicissim a nobis nostrisque in pari vel alio casu experturi.
Dabantur . . . die mensis . . . anno . . .
Nos præses, consules et senatores eivitatis . . . attestamur
et certificamus, quod . . . die mensis . . . anni . . . personaliter
coram nobis comparuerit . . . eivis et incola eivitatis vel oppidi
. . . atque sub juramento, quo Serenissimæ Regiæ Majestati, do
mino nostro clementissimo. attinetur et obstrietus est, nobis de
claraverit, quod navis aut navigium dietum . . . lastarum capax,
pertineat ad portum, eivitatem vel oppidum in provincia .. .,
quodque dieta navis ei et aliis Serenissimæ Regiæ Majestatis,
domini nostri clementissimi, subditis solis justo titulo propria
sit, jam vero de portu . . . iter directe destinasse, iis onusta
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>